Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

propter quod ipsi diebus sequentibus mandatum regium exse­quentes, perambulata eadem terra, eonspectaque qualitate et quantitate eiusdem terre litigiose, quia eandem villám Rakaz quasi totam per cursus metales eiusdem civitatis Zeuleus. con­tentos in literis patentibus quondam serenissimi principis do­mini Karuli inclyte recordationis regis Hungarie, genitoris dicti domini regis, et privilegio eiusdem domini Lodovici regis easdem literas paternas confirmanti, comprehendi et includi reperis­sent, ideo considerata numerositate popuíorum dicte ville Rakaz, eandem a predicta Zeuleus per metas infraseriptas separando, de dicta terra litigiosa tantam quantitatem que sufficere videbatur, eidem ville Rakaz et per consequens ipsis nobilibus de Ordow assignassent. Incipientes enim inter easdem civitatem Zeuleus et villám Rakaz, in loco ubi quidam rivulus Sebuspatak dictus fluens cadit in fluvium Tycie, procedentes per decursum eiusdem sursum versus partém septemtrionaleni usque fontem seu originem ipsius rivuli. eundem rivulum pro meta distingenti inter easdem Zeuleus et Rakaz reliquissent; unde egredientes versus eandem plagam aquilonarem, iuxta quandam viam magnam que duceret de eadem Zeuleus in pre­dictam villám Rakaz, ab aquilone unam metam terream erexissent; deinde euntes contra ipsam plagam per parvum spatium, in quodam saltu unam metam terream de novo confodissent; dehinc procedentes directe ad eundem septem­trionem, transeuntesque geminas valles, a quibus rivulus Zal­na dictus derivatur, penes quandam publicam stratam Hankk­utha vocatam ab austro unam metam terream confodissent, a quo loco descendendo ad rivulum Sardpatak nuncupatum pervenissent, quem sciiicet rivulum ab initio usque dum currens caderet in fluvium Buburke, pro meta assignassent; positis autem iiis limitibus, totam terram ab oriente et a parte ipsius possessionis Rakaz adiacentem eisdem nobilibus de Ordow reli­quissent, ad eandem possessionem Rakaz applicando, residuas autem terras que iaeere(n)t a plaga occidentali et a parte eius­dem Zeuleus, usui dicte civitatis Zeuleus deputassent. Hoc facto, inter eandem Zeuleus et predictam villám Ordow distingentes, inclioando a fluvio Tycie, currens contra aquilonein, omnes metas veteres quas pervenientes usque viam transeuntem de

Next

/
Oldalképek
Tartalom