Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
liominem pro testimonio ad limitandam et statuendam quandam possessionem in Worbona existentem, domino Andree preposito de Glogoncha, crucifero sancti sepulchri Iherosolimitani fiendam transmisissent, si non fieret contradictum, qui quidem homo dicti bani et socius eorum demum ad eos reversi, eis concorditer retulissent, quod cum ipsi ad faciem clicte possessionis accedendo, suis vicinis et commetaneis notificando, eandem reambulassent et novas metas iuxta veteres erexissent, ex consensu magistri Marci filii Pouse, nulloque alio ex vicinis eius contradicente, statuissent ipsi Andree preposito et ecclesie sue perpetuo obtinendam. In Iiteris vero inquisiíionalibus capitulorum Zagrabiensis et Cazmensis ecclesiarum, die dominico proximo post festum Epiphanie Domini, in predicto anno Domini M m o CCC m o quinquagesimo quinto emanatis apparuisset, quod Petrus filius Nicolai et Valentinus filius Pauli homines ipsius domini Nicolai bani, presentibus testimoniis eorum (talem) seivissent veritatem, quod possessionem Zentamas vocatam, tunc apud manus magistri Stephani filii Mykch bani habi tam, quidam nobilis Dezen nomine et demum Stephanus filius Wydus et alii complures multis temporibus a crucifero sancti sepulchri, videlicet preposito ecclesie beate virginis de Glogoncha tenuissent et possedissent. Cumque pretactus dominus Nicolaus banus auditis partium propositionibus, visis et perlectis premissorum instrumentorum et literarum tenoribus utrarumque partium, iuclicium et iustitiam inter partes facere voluisset, premeinoratus magister Johannes filius Mark falsificando ipsum pri wlegium capituli Cazmensis, dixisse 1", quod ob favorem extitisset concessum et mentiendo ipsi capitulo dictum privilégium "fuisset emanatum, et mortuo ipso patre suo concessum extitisset, et deposito signo cum gravamine iudiciali, ad terminum ulterioreni processum, discussionem et determinálionem cause ipse Johannes filius Mark ad specialem ab eodem domino Nicolao bano postulasset prorogari. Quam quidem discussionem et determinationem eiusdem cause finálém, cum iudicio regali ante litis ingressum per eundem Johannem filium Mark deponendo, ad octavas diei Cinerum tunc sequentes perhemptorie et absque dilatione ulteriori 1355. jan. 11. 1355. febr. 25.