Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
rex, consideratis fidelitatibus et fidelium servitiorum multimodis meritis Dionysii ducis et bani totius Sclavonie, inter alias possessiones quandam possessionem Dezen hominis sine herede decedentis, Worbona vocatam, sub inetis in eodem privilegio contentis, 1) in filios filiorum suorum sibi contulisset obtinendam. 2) In Iiteris regalibus apparuisset, quod serenissimus princeps dominus Carolus olim rex Hungarie cum baronibus suis deliberasset, quod dominus Mykch banus et magistri Stephanus et Akus filii sui possessiones et omnia bona Stephani filii Johannis et Johannis filii Mark, coram Johanne filio Fanch, aule maiestatis sue iuvene, reddere et restituere debuissent, et quod super morte matris ipsius Johannis illi quibus competeret procederent sicut esset opportunum. In aliis autem Iiteris suis idem Carolus rex eisdem Mykch ba.no, magistris Stephano et Akus filiis suis precepisset, quod universas occupatas possessiones et res ablatas predictorum Stephani filii Johannis et Johannis filii Mark, in ma mis Ladislai dicti Malach, aule maiestatis sue iuvenis, hominis sui, debuissent assignare, et quicunque super morte predicte domine matris eiusdem Johannis procedere vellent, ordine iudiciario contra ipsos procederent, et ipsi iuri parerent et iudicio astarent et assumpmerent iudiciiun quod exinde fieret opportunum. In literisque protestatoriis capitulorum Zagrabiensis et Cazmensis ecclesiarum uniformiter emanatis declararetur, quod Johaimes filius Mark filii Pouse suo et nomine Stephani filii Johannis fratris sui patruelis, in presentia eorum astando, fuisset protestatus, quod eo tempore quo ipse Nicolaus banus de mandato regis possessionem Worbona vocatam, ubi capella in honore beati Thome apostoli esset constructa, domino Mykch condam Az eredetiben hibásan : contineníibus. 2) IV. Béla királynak a Somogy-vármegyei Vrbona s a Kőrös-vármegyei Haraszt és Czereborda birtokokról szóló 1244 évi jun. 15-én kelt adománylevelét a csázmai káptalan 1335. márcz. 4-én (sabbato proximo ante dominicam Invocavit), s később ismét 1379. nov. 3-án (feria quinta proxima post festum Omnium Sanctorum) írta át. Ez utóbbi átiratból kiadta Wenzel : Árpk. új Okmt. VII. 152.1., utána újabban Smiciklas : Cod. Dipl. IV. 229. s köv. 11. Mind a két átirat eredetije az Orsz. Levéltárban, dipl. oszt. 267. és 268. sz. a. őriztetik.