Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

ipsarum partium et aliorum quorumlibet obviare 31011 valente r perpetuo possidendam. Et quia ipse iuramentales depositiones multa verba in se continent, ideo volumus, ut testimonium ipsius conventus de Jazou ad videndum et audiendum ipsa iuramenta per ipsmn conventum deputatum, eisdem Peteu et Donch et coniuratoribus eorum seriem ipsorum iuramentorum de verbo ad verbum paulatim et seriatim recitare teneatur. Et post hec ipsorum iuramentorum seriem cum totius facti processu, per ipsas partes ad octavum diem dietarum octavarum festi Epiphanie Domini in Iiteris conventus de Jazou nobis volumus reportari. Partibus etiam liberam concessimus concordandi facultatem, dummodo nos de iudicio habite pacis in eodem termino velint complacare. Dátum in Vyssegrad, octavo die termini prenotati, anno Domini M° CCC mo quinquagesimo octavo. Et quia predictus Jacobus filius Dobou iudicia trium marcarum, in quibus pro eo extitit convictus, quod hominem regium et testimonium predicti capi­tuli Scepsiensis ad iteratam reambulationem predictarum meta­rum ad suum honus adduxit, et iidem regii et ipsi capituli ho­mines non pro sua parte, sed pro ipsorum Petheu et Donch in facto dietarum metarum, ut est premissum, fuerunt attcstati, non persolvit, ideo in predicto octavo die dietarum octavarum, videlicet tempore reportationis seriei premissorum, ipsas tres marcas cum duplo persolvere teneatur. Dátum ut supra. Kívül: Pro Petheu et Donch de Leztemer, contra Jacobum filium Dobou, super iuramentis in octavis festi Epiphaniarum Domini in facie cuiusdam particule terre, presentibus regiis et conventus de Jazou hominibus deponendis, et octavo die ad iudicem. Er. hártyán, záró s újra záró pecsét nyomaival. N. Muz. Dessewfiy cs. roargonyai ág lt. 1359. jan. 20. 1358. okt. 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom