Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

tertiam novam erexissent, allegantes easdem ibi esse et fuisse iuxta tejiorem privilegii prenotati, unam scilicet prefate pos­sessioni Hudaz, et aliam prelibate possessioni Radalh [separan]­tes, de quibus ipsi 11011 directe, sed declivo modo transeuntes et de silva in planitiem exeuntes, in dicta planitie reperissent quatuor metas angulares, duas nimium deantiquas (így), alias vero duas non diu erectas, quarum unam Petrus et Sebastianus filii Johannis suam et possessioni(s) ipsorum Chahul, aliam vero Stephanus de Tyuissy similiter suam, et tertiam pretaxati Brictius et Lorandus, que aliis tribus metis antiquior esset, similiter suam, quartam autem dicte possessionis Radalh esse asseruissent; retulissent etiam ibi actores prenotati, quod dicte due mete a parte orientis erecte annotatis possessionibus Radalh et Chahul, alie vero due a parte occidentis terris et possessio­nibus Hudaz et Medyes separarent; e converso autem preno­minati magister Stephanus et filii Johannis de Chahul ipsas duas metas non Medyes, sed terre Abahaza ac possessioni Cha­hul separari, alias vero duas metas ex opposito prefatarum duariun priorum metarum positas idem magister Stephanus sicut prius, sic et tunc inter eosdem contentiosos nobiles de Radalh distingi debere allegassent, et quod preallegatam terram Medyes non ibi, sed alias fore dixisset magister Stephanus supradictus, ubi tamen eo toto pretacti actores iuxta quartam metam, quani suam allegassent, quintam novam erexissent, instantéi* allegantes, quod ipsi iuxta tenorem dicti privilegii procederent et processissent; unde ipsi per adductionem memo­ratorum actorum ad primum locum et ad finem iamdicte pos­sessionis Radalh per vestigia earumdem metarum erectarum reversi extitissent; abindeque, utpote a primo loco et via in Kuchurd ducente, semper per adductionem prenominatorum filiorum Nicolai actorum versus plagam septemtrionalem per largum spatium transivissent in magnam silvam, ubi iidem actores, prius eis una currenti meta ostensa, venissent ad alias duas metas prope invicem positas, quarum unam sub arbore ilicis erectam dicte possessioni Radalh, et aliam a parte occi­dentis eidem possessioni Hudaz dixissent debere separare, et quod etiam ipsi in illo loco cum eadem possessione Radalh inciperent vicinari; et ibi dicti actores premissis peractis, circa

Next

/
Oldalképek
Tartalom