Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

ipsas in facie dictarum terrarum litigiosarum metas verisimiles in dicto privilegio dicti Ladislai regis nominatas investigando et inquirendo considerantes et invenire nitentes, dictas duas possessiones sub metis et terminis infrascriptis, predictis Ste­phano et Georgio ac predicto pröcuratore dictarum religiosarum dominarum volentibus et consentientibus et infrascripta appro­bantibus, separassent et distinxissent et sic ipsas partes con­cordassent, et ob hoc ad ulteriora ipsi vestre excellentie et nostri homines in dictis literis dicti comitis Nicolai iudicis curie vestre contenta 1) non processissent. Mete autem quibus dicte posses­siones. religiosarum dominarum Kosuk vocata, et Stephani ac Georgii filiorum Demetrii de Scvl Nogfalufeulde vocata, que alio nomine Belyudfulde nuncupatur (separantur), quas dicti probi et nobiles viri, compositores ipsarum partium appa­rentes invenissent et aliquas de novo erexissent, prout iidem vestre excellentie et nostri homines nobis retulerunt, hoc ordine protenduntur: quod príma meta incipit a parte orientis in terra cruciferorum, ubi sunt due mete terree, et abhinc incipit tenere commetaneitatem cum terra Belyudfulde vocata, que alio nomine Nogfalufeulde nuncupatur, ubi sunt due mete terree; abhinc eundo ad occidentem, ubi sunt due mete terree antique, quarum una a parte orientis separat terre Belyudfeulde vocate, a parte vero occidentis clicte possessioni Kosuk nun­cupate ; inde transit versus meridiem ad unam viam, per quam de villa Dada itur ad villám Kosuk, et per eandem viam ver­sus meridiem eundo per magnum spatium, venitur ad duas metas terreas de novo per ipsos compositores partium erectas, quarum una a parte aquilonis separat terre Nogfalu seu Be­lyudfulde vocate, a parte vero meridionali dicte possessioni Kosuk; deinde transit ad partém orientalem ad longitudinem unius iugeris terre, ubi similiter dicti compositores unam metam terream erexissent; abhinc versus eandem plagam ad modi­cum spatium eundo, eodem modo imam metam terream ere­xissent ; abinde ad unum pratum versus eandem plagam descenderet, ubi duas novas metas erexissent, quarum una a parte aquilonis distingit predicte possessioni Belyud seu Nog­1) Az eredetbeni hibásan: contentis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom