Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
Lodovicus dei gratia rex Himgarie, capitulo Nitriensi salutem et gratiam. Dicitur nobis in persona Adam filii Zaua de Nesete, quod eadem possessio Nesete vocata, in comitatu Trinchiniensi habita, de qua quidam homo, nomine Thomas filius Nicolai divisionem habere et acquirere niteretur, sua esset propria et nullám penitus portionem ipsi Thome dare teneretur de eadem. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Paulus de Zellesne, aut Nicolaus, de Béla, seu Thomas de Hodaz aliis absentibus, homo noster, ab omnibus quibus decet et licet, diligenter investigando (sciat) et iuquirat de premissis omnimodam veritatem ; et post hec, prout vobis veritas constiterit premissoriun, nobis fideliter rescribatis. Dátum in Vyssegrad, in vigilia festi beati Jacobi apostoli, anno Domini Millesimo CCC m 0 L ,n<> octavo. Nos igitur vestre excellentie mandatis satisfacere cupientes ut tenemur, cum eodem Thoma de Hodaz, homine vestro, Benedictum diaconum, chori nostri clericum, ad exequendum premissa pro testimonio dcstinavinnis; qui demum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt, quod prefatus homo vester in octavis festi sancti Jacobi apostoli proxime preteritis, a nobilibus et ignobilibus ac aliis communibus hominibus comitatus Trinchiniensis, a quibus expediens fuisset, et specialiter vicinis et commetaneis dicte possessionis Nesete, talem de premissis scivisset et indagasset veritatem, quod predicta possessio Nesete vocata, in comitatu Trinchiniensi existens, de qua Thomas filius Nicolai divisionem habere et aequirere niteretur, supradicti Adam filii Zaua propria esset et nullám penitus portionem ipsi Thome dare teneretur de eadem. Dátum feria sexta proxima post octavas festi _____ beati Jacobi apostoli antedictas, anno supradicto. Kívül: Domino regi, pro Adam filio Zaua de Nesete, contra Thomam filium Nicolai, inquisitoria. Er. papiron, záró pecsét maradványaival. M. Tud. Akad. oki. III. köt. 1358. jul. 247 1358. aug. 1. 1358. aog. 3.