Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
gendo, reambulatamque et ab aliorum possessionariis iuribus metaliter distinctam et separatam relinquat eidem Nicolao preposito Hanthensi et sue ecclesie prenotate, eo iure quo ad eandem ecclesiam dinoscitur pertinere, perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum ; contradictores vero si qui fuerint, citet eosdem contra ipsum prepositum in nostram presentiam ad terminum competentem. Et post hec seriem ipsius possessionarie reambulationis cum cursibus metarum, vei nomina contradictorum et citatorum cum termino assignato, nobis fideliter rescribatis. Dátum in Wysegrad, feria tertia proxima post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini Millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo. Nos igitur preceptis et mandatis vestre maiestatis obedientes ut tenemur, unacum prefato Michaele filio Erne homine vestro, magistrum Andreám socium et concanonicum nostrum pro testimonio hominem nostrum ad premissa fideliter exequenda duximus transmittendum; qui tandem ad nos reversi, concorditer nobis in hunc modum retulerunt, quod ipsi octavo die predicti festi beatorum Petri et Pauli apostolorum ad faciem predicte possessionis Azar vocate, convocatis legitime universis vicinis et commetaneis, specialiter Stephano de Patha dicto, officiali, villico et universis populis, iobagionibus nimc reginalibus de villa similiter Azar vocata, eisdemque presentibus accessissent, ubi primo et ante omnia memoratus dominus Nicolaus prepositus Hanthensis ecclesie, in presentia omnium tunc inibi existentium exhibuisset quasdam literas, unam videlicet serenissime principisse Elisabeth regine, genitricis vestre, hunc tenorem continentem: Elisabeth stb. Erzsébet királynénak 1358. jul. 1-én tárnokmesteréhez Miklós bánhoz intézett levelét olv. föntebb 139. sz. a. — aliam literam dicti Nicolai bani hunc tenorem continentem : Vos stb. Miklós bán (1358. évi) jul. 2-án kelt levelét olv. föntebb 142. sz. a. — Quas etiam literas in specie coram nobis exhibuerunt; quibusque visis et perlectis, memorati viceofficiales et Petrus speciális homo ipsius Nicolai bani ac villicus et universi populi de villa Azar nunc reginali, unacum ipsis progrediendo, dictam possessionem Azar ecclesie sancti Michaelis archangeli de Hantha, a parte ipsius ville Azar nunc reginalis excellentie et a par(te) aliarum possessionum, 1358. jul. 3. 1358. jul. 6.