Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
dam, si non fuerit contradictum; contradictores vero si qui fuerint, citet ipsos contra prefatos Petrum et suos fratres ad nostram presentiam ad terminum competentem, rationem contradictionis eorum reddituros. Et post hec ipsius possessionarie reambulationis seriem cum cursibus metarum, vei si necesse fuerit, nominibus contradictorum et citatorum ac termino assignato, nobis fideliter rescribatis. Dátum in Wyssegrad, in octavis festi Corporis Christi, anno eiusdem Millesimo CCC m o quinquagesimo octavo. Nos igitur mandatis vestris obedire cupientes ut tenemur, cum prefato Paulo filio Georgii de Petry homine vestro, nostrum hominem, providum iuvenem, videlicet magistrum Georgium subnotarium nostrum transmisimus pro testimonio ad premissa mandata vestra exequenda; qui quidem homo vester tandem ad nos reversus, presente et audiente dicto testimonio nostro, nobis retulit isto modo : quod ipse unacum eodem testimonio nostro in vigilia festi Nativitatis sancti Johannis Baptiste accessisset ad faciem possessionis Olnad prenotate, et eandem vicinis et commetaneis suis universis legitime convocatis et eisdem presentibus, specialiterque videntibus et consentientibus Andrea, Johanne et Petro filiis Nicolai dicti Somogy, Johanne dicto Zonk, altero Johanne et Paulo filiis Nicolai, Martino filio Georgii et Petro dicto Nagh de Petry, item Dominico filio Lodomerii de Nyek, qui pro filiis condam Nicolai vaivode filii Petheuch, dominis suis, a parte possessionis Bold inibi comparuissent, villico etiam ac iuratis et quibusdam hospitibus de Mohy villa regali, per suas veras metas et antiquas infra declarandas, novas iuxta veteres ubi necesse fuisset erigendo, reambulassent, reambulatamque et a vicinariis possessionibus distinctam et separatam, cum suis utilitatibus quibuslibet et pertinentiis, reliquissent eisdem magistro Petro, Stephano, Michaeli, Simoni, Georgio, Johanni et Emerico dictis Zudar perennaliter possidendam, nemine penitus contradictore apparente. Et prefatus homo noster similiter personaliter coram nobis comparendo, premissa sic, quemadmodum dictus homo vester, nobis consequenter affirmavit. Mete autem quibus dicta possessio Olnad a dictis vicinariis possessionibus distinguitur et separatur, prout iidem vester et 1358. jun. 7. 1858. jun. 23.