Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

iidem filii Stephani quasdam possessiones suashereditarias Lázon et Lask vocatas detinerent occupando, cuius rationem scire vellent ab eisdem; nam si easdem efficacissimorum instru­mentorum robore consérvarent, etiam efficacius ipsis robora­rent, par vero seu tenorem ipsorum instrumentorum quorum vigore easdem tenerent atque possiderent, ipsis dari vellent per eosdem atque assignari, alioquin rehabere vellent ab eisdem possessiones eorum prelibatas, dictante iuris equitate. Quo audito, quia annotatus Johannes filius Stephani personaliter, pro prescripto vero Jacobo fratre eiusdem Jacobus filius Petri de Olcheb cum Iiteris procuratoriis conventus de Lelez exsurgendo, in facto prelibatarum possessionum Lázon et Lask nuneupata­rum efficacissima instrumenta habere asserentes, ad eoiumdem exhibitionem terminum ulteriorem a nobis assignari postula­bant, igitur commisimus, quod iidem filii Stephani universa eorum literalia instrumenta, si que in facto prelibatarum posses­sionum Lázon et Lask vocatarum habent emanata, in octavis festi sancti Michaelis archangeli nunc venturis, contra annotatos filios Ladislai de Monak exhibere teneantur coram nobis, ut his visis, iudicium et iustitiam facere valeamus inter partes in premissis. Quia autem ibidem annotatus Johannes filius Stephani et dictus proeurator ipsius Jacobi fratris eiusdem quasdam literas patentes honorabilis viri domini Nicolai custodis et canonici ecclesie Agriensis, vicariique venerabilis in Christo patris domini Nicolai episcopi eiusdem ecclesie Agriensis in spiritualibus generális, in quindenis festi Nativitatis beate Marié virginis anno proxime transacto preteritis emanatas, diseretis viris Petro de Cheby et Abraam de Varashel 2) ecclesiarum sacerdotibus super quodam interdicto in annotatos filios Ladislai et omnes acl ipsos pertinentes, specialiterque iobagiones eorum ubilibet commorantes imponi debendo, et aliis causis in eisdem expressis destinatas, necnon quinque paria literarum inquisitionalium, unum videlicet de Jazow et aliud de Lelez ecclesiarum conventuum, tria vero vicecomitis et iudicum nobilium comitatus de Zemlen, regie maiestati reseriptionalia Helyesebben : eorum. 2) így: ('rtscl Vasarhel. 1358. okt. 6. 1357. szept. 22.

Next

/
Oldalképek
Tartalom