Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
heremitis in eodem pro tempore deo devote famulantibus et existentibus, pro usu et utilitate eorumdem fratrum plenarie remisisset et resigjiasset, imo sicut antedictus magister Petrus fassus est, reliquit, resignavit et remisit coram ipso pacifice et quiete, ut assumpsissetin presentia regie maiestatis. Preterea retulit etiam magister Petrus prenotatus, quod Michael filius Petri filii Deers de Zerdahel in sui et prefati magistri Nicolai et filiorum suorum ac aliorum nobilium prenotatorum presentia, visis Iiteris dicti patris sui, quandam donationem et provisionem dicto claustro sancti regis Ladislai fratrum heremitarum primi Pauli per magistrum Petrum patrem suum factam, coneessam et assignatam, confessus est ratam, gratam et approbatam se habere ac perpetuo et irrevocabiliter observare et facere observari, prout seriosius et plenius in dictis Iiteris patris sui exinde confectis et emanatis dicta donatio et provisio dicto claustro facta contineretur; ipsas literas patris sui per omnia ratificando et approbando coram ipso. Nos igitur ad instantéin petitionem tam prefati magistri Petri de Gerek notarii curie regie specialiter de curia regia ad premissa exequenda transmissi, quam etiam prescripti fratris Ladislai prioris claustri sancti regis Ladislai superius nominati, tam tenorem dietarum literarum regiarum, quam confessionem eiusdem magistri Petri, de verbo ad verbum, pro maiori et tutiori conservatione ac prosecutione iurium dicti claustri, in nostras literas redigi faciendo, eisdem fratri Ladislao priori antedicti claustri et suis fratribus concessimus ad cautelam. Dátum in quindenis festi Pasche Domini, anno supradicto. Er. hártyán, hátlapján pecsét maradványaival. Orsz. Lt, (Paulin.) dipl. oszt, 4748. x) Az eredetiben: assumpmsisset. 1358. ápr. 15.