Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

dictam formám concambii plenius vidisset contineri; cursus vero metarum eiusdem terre Asguth in eisdem Iiteris privile­gialibus seriatim extitissent; proponens idem Bakon procu­rator dicti Ladislai, quod dicta terre particula per eundem magistrum Petrum dictum Poharus ad possessionem suam Kapy reambulata, ad possessionem Asguth vocatam, eidem Ladislao in permutationem et concambium possessionis suo Boodteleke deventa(m) deberet pertinere. Unde quia ad sequestrationem et separationem predicta­rum terrarum homines regii et testimonia capituli ecclesie Scepsiensis necessario debuerant destinari, ideo ipse comes Thomas predicto capitulo Scepsiensi, amicis suis, literator io scribendo, eorum amicitiam petierat diligenter, quatenus ipso­rum mitterent homines pro testimoniis fide dignos, quibus presentibus Petrus filius Chama de Ruskuan, aut Dobon filius. Chouk,vel Thomas filius Matheus, sive N?colaus filius Gregorii. aut Poch filius Matheus de Zenthgyurgh pro parte magistri Petri actoris, item Ladislaus filius Kendez de Hasguth, aut Stephanus filius Nicolai, aut Johannes filius Petri de Sopa­taka, sive Antonius filius Leustachii pro parte Ladislai filii Bood in causam attracti, aliis absentibus, homines domini regis, ad faciem dicte possessionis Asguth, partibus vei earum legiti­mis proeuratoribus presentibus, in octavis festi Pasche Domini tunc venturis accederent, predictoque privi­legio capituli ecclesie Agriensis per prefatum Ladislaum filium Bood vei legitimum eius procuratorem in facie eiusdem pos­sessionis in specie exhibito, eandem iuxta cursus metarum 111 eodem privilegio contentarum sine diminutione et augmento aliquali reambularent, (et) novis metis iuxta veteres in locis necessariis erectis, statuerent eandem Ladislao filio Bood eo iure, quo ad ipsum pertinere dinosceretur, perpetuo possiden­dam, si partes concordes fierent; si vero in aliqua particula discordes fierent, extunc eandem particulam inter predictas partes litigiosam signis metalibus consignando et regali men­sura mensurando, vei si mensurari nequirent 1) visu consi­J) Helyesen: mensurari nequiret (perticula litigiosa), v. mensurare nequirent (homines regii). 135 0. ápr, 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom