Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

premissa quarta puellari 1) domine matris sue non haberet in eadem. Quibus sic peractis, prefatus dominus Nicolaus archiepi­scopus ecclesie Colocensis tam de premissa quarta puellari pre­dicte domine matris ipsius Jacobi, que de possessionariis portio­nibus ipsius Chyge in eadem possessione Vduard habitis de iure sibi provenire debuisset, quarn etiam de tertia parte dictorum iudiciorum sex marcarum ante litis ingressum ut premittitur persolvendarum, eidem Jacobo filio Johannis et Petro fratri suo uterino personaliter coram nobis comparentibus, pecuniaria solutione mediante plenariam et congruam impendit satis­factionem; factaque huiusmodi satisfactione, iidem Jacobus et Petrus filii Johannis ratione omniiun premissorum eundeni dominum Nicolaum archiepiscopum ecclesie Colocensis reddi­derunt et commiserunt expeditum et per omnia absolutum 2) presentium per tenorem; nullum ius nullamque proprietatem, si quod vei quam in eadem possessione qualitercunque se habere sperassent, sibi et suis successoribus reservando in eadem. Unde nos premissis sic peractis, unacum venerabilibus in Christo patribus dominis Stephano Nitriensi et Thoma Chana­diensi ecclesiarum episcopis, ac discreto viro domino Dominico preposito ecclesie Scepsiensis, necnon magnifico viro Cykou magistro tavarnicorum regalium et magistro Demetrio conser­vatore anularis sigilli dicti domini nostri regis, ac aliis multis nobilibus nobiscum in iudicio assidentibus, predictam possessio­nem Vduard vocatam cum omnibus suis utilitatibus et pertinen­tiis universis, quovis nominis vocabulo vocitatis, in superficie eiusdem possessionis existentibus, eidem domino Nicolao archiepi­scopo ecclesie Colocensis, sub antiquis metis et metarmn distin­ctionibus, quibus per priores possessores possessa fuisset et detenta, eo iure quo sibi ex premissa regali collatione dignoscitur perti­nere, iudiciaria nostra auctoritate adiudicavimus et commisimus perpetuo possidendam, tenendam pariter et habendam, sine preiudicio iuris alieni. In cuius rei memóriáin firmitatemque perpetuam presentes literas nostras privilegiales, pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas, eidem domino *) Helyesen: preter premissam quartam puellarem. 2) Az eredetiben hibásan: expeditos és absohdos.

Next

/
Oldalképek
Tartalom