Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

simul cum quarta parte porcionis ipsorum in capella in eadem •villa constructa et habita.. assignassent eidem nobili domine Clara vocate pro quarta sua puellari per ipsam et eius heredes.. irrevocabiliter .. possidendam . . nullo penitus contradictore existente, ab omnibus eciam racione ipsius porcionis posses­sionarie ipsam nobilem dominam et suos lieredes inquietare volentibus.. predicti filii Nicolai defendere assumsissent.. ac in pacifica possessione eiusdem conservare .. imo eciam predicti Michael et Johannes filii Nicolai ipsam porcionem posses­sionariam eidem nobili domine pro ipsa quarta sua puellari coram nobis se dedisse extiterunt confessi .. possidendam .. Mefce autem, quibus dicta porcio possessionaria a residua porci­one possessionaria eorumdem filiorum Nicolai in ipsa Genefolua eis remanente et ab aliorum possessionibus et porcionibus pos­sessionariis separaretur et includeretur, prout iidem homines domini nostri episcopi et predicte partes nobis retulerunt, hec sunt: quod prima meta inciperet in predicta capella et inde progrederetur per médium platee ad partém occidentalem, et exeundo ipsam villám in fine eiusdem veniret ad inter arbores silicum, que vulgo harasth dicuntur, ad unam arborem liarast iuxta quandam fossam seu foveam existentem cruce pro meta consignatam ; inde in eadem via iuxta terras arabiles eundo, veniret iuxta quandam silvam ad arborem silicis cruce pro meta assignatam in angulo eiusdem silve existentem; abhinc iuxta eandem silvam fiecteretur ad septemtrionem ad arborem silicis cruce pro meta assignatam; deinde veniret ad unam viam. per quam iret in eandem silvam ad arborem silicis cruce signatam, abhinc ulterius iret ad arborem tilie cruce pro meta assignatam; inde iret ad arborem pomi, sub qua esset meta terrea, inde ad arborem silicis cruce pro meta assignatam; dehinc ad aliam arborem silicis, abhinc ad arborem harasth cruce pro meta assi­gnatam, iuxta metas predicti Denk de Iiadwan existentem, inde veniret ad orientem et veniret ad arbores silicis et nucis ; inde iret admagnam viam, in qua fiecteretur ad septemtrionem et veniret ad campum ad arborem silicis geminatam, terris pro meta circum fusam, de qua verteretur iterum ad orientem et in quadam valle inter terras arabiles eundo veniret iuxta silvam predicti Denk ad arborem silicis cruce pro meta assignatam, inde flecteret ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom