Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

legialium ipsius comitis Pauli.. et nostrarum (per) predictos filios Nicolai ad causam attractos in specie inibi exhibitarum, auditis eciam quibusdam allegacionibus ipsorum, quia tenores aliarum literarum inibi, ut premissum est, exhibitarum duas partes iam­dicte possessionis Olnad ad ipsos filios Nicolai dicti Somogy effectualiter, terciam vero partém eiusdem ad memoratum Ste­phanum filium Pauli pertinuisse et pertinere debere evidenter declarassent, ob hoc et iidem nobiles arbitri firmantes et sub­podientes se ad tenorem dictarum literarum.deum et eius iusti­ciam pre oculis suis ferentes, ipsas duas partes prelibate posses­sionis Olnad a parte terre Egymihalhaza nuncupate existentes, iuxta adiudicacionem dicti comitis Pauli tunc rite latam et commissam, pro eisdem filiis Nicolai Somogy dicti, terciam vero partéin ipsius a parte alterius porcionis prenominati Stephani filii Pauli Kerekeghaz nuncupate adiacentem, sepedicto Ste­phano et parcium heredibus, sub distinccionibus metarum infradeclarandarum possidendas, tenendas et habendas adiudi­cassent, et pro eisdem perennaliter possidere debere decrevis­sent arbitrantes; quod quidem arbitrium adque (így) ordina­cionem iam dictorum nobilium arbitrorum coram ipsis ambe partes se et suos heredes observaturos fore spopondissent qua­libet occasione relegata. Mete autem, quibus dicte due partes ipsius possessionis Olnad in porcionibus prelibatorum filiorum Nicolai dicti Somogy devolute a tercia parte ipsius terre et ab ipsa terra Egymihalhaza distinguntur et separantur, prout iidem noster et regii homines nobis expresserunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta a plaga orientali in fiuvio Savó et de eodem égrediendo, currit ad plagam occidentalem per modicum spácium et venit ad unum locum sessionalem, ubi est una meta terrea in circuitu quarumdam arborum merusa­rum per ipsos erecta, a qua similiter per modicum spácium currendo annectit aliam metam terream iuxta arborem pomi sementen nuncupati existentem, de qua adhuc versus dictam plagam currendo, perveniret ad terciam metam retro ortos positam, abindeque ad eandem plagam transeundo iungit quar­tam iuxta quandam viam a plaga meridionali existentem, unde versus dictam plagam per continuas metas currendo et quas­dam stratas publicas transeundo, intrat in tiuvium Zynywa

Next

/
Oldalképek
Tartalom