Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
iudicio iuris alieni, si per quempiam non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui apparuerint, citet eosdem contra predictum magistrum Nicolaum in nostram presenciam ad terminum competentem racionem contradiccionis eorum reddituros; et post hec ipsius reambulacionis.. seriem .. nobis . . rescribatis. Dátum Bude, feria sexta proxima ante octavas festi Pasche domini, anno eiusdem M° CCC m o L-mo septimo. Nos igitur . . unacum eodem Johanne filio Demetrii de Galaz homine vestro predicto, nostrum misimus hominem pro testimonio . . videlicet fratrem Johannem sacerdotem de medio nostri ad premissa .. exsequenda, tandem exinde ad nos reversi . . nobis . . retulerunt, quod ipsi simul et singillatim quinta feria proxima post quindenas festi beati Georgii martyris proxime preteriti, ad faciem memorate possessionis Mohai vocate pariter accessissent, vicineos et commetaneos eiusdem undique convocassent, et ipsis presentibus per suas veras metas et antiquas reambulassent, reambulatamque et ab aliorum possessionibus et possessionariis iuribus distinxissent et separassent, cum omnibus suis . . pertinenciis universis idem homo vester sub nostro testimonio eidem magistro Nicolao dicto Was statuissent perpetuo possidendam . . sine preiudicio iuris alieni, item quatuor diebus continuis in facie eiusdem possessionis Mohai vocate commorando, nullus contradictor apparuisset . . Cuius quidem possessionis mete procedunt sic: item a meta possessionis Zenth-Iuan videlicet Byhan vocata circa rivulum Scaruastou est una meta terrea, cuius quidem medietas rivuli pertinet ad possessionem Mohai, alia vero ville Fyzes vocate ; abhinc ivissent versus plagam orientem ad alium rivulum, qui cadit ad eundem rivulum Scaruastou, cuius vero medietas pertinet ad possessionem Wasarliel, alia Mohai, deinde ivissent ad plagam orientem circa eundem rivulum versus possessionem Deuecher scilicet Petri condam voivode Transsilvani et deinde procedendo de eodem rivulo versus meridiem ad unum longum monticulum berch vocatum et ibi reperissent duas metas antiquas, quarum una distingit possessioni Deuecher alia vero Mohai, deinde supra ipsum berch accessissent et ibi reperissent duas metas antiquas, abhinc procedendo super eundem berch, ibi reperissent post montem •currentes duas antiquas metas terreas reperissent, et deinde