Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

371. 1857. máj. 8. I. Lajos király a Kucsurd és Nomen nevű helységek vámjának harmadrészét, mely eddig a szatmári főispán jövedelméhez tartozott, György fiának Mihálynak kir. jegyzőnek s a lippai sókama­rák ispániának adományozza s ennek szatmárvármegyei Szamosszegh nevű birtokához csatolja. Lodovicus . . rex . . ad universorum noticiam . . volumus pervenire, quod nos . . attendentes sincere devocionis et íidei puritatem magistri Michaelis filii Georgii, speciális notarii sigilli nostri annularis, comitis camararum nostrarum de Lyppa salium parcium Transsilvanarum, dilecti et fidelis nostri, quam ad nos et ad sacrum nostrum diadema constanter noscitur liabuisse, necnon satis grata et accepta servicia eiusdem laudedigna, que seriatim presentibus inseri foret tediosum, pro quibus eciam suis meritoriis obsequiis a nobis multo plurimorum munerum donacione et elargicione non immerito esset attollendus, tamen, ut exnunc aliquatenus voto eiusdem beneplacito occurrere mu­nere donativo favorabiliter videamur, et ut alii hoc viso ad fide­litatis opera sacro diademati eminenciori virtute exercenda facilius invitentur, quasdam porciones nostras tributarias ad comitatum Zatlimariensem pertinentes, videlicet terciam partém tributi, quod in possessione Kwchurd, et terciam partém alterius tributi, quod in possessione Nomen vocata nostro nomine pro comite Zothmariensi hactenus exigebatur, cum omnibus eorum . . obvencionibus quibuscunque, a iurisdiccione comitis Zoth­mariensis pro tempore constituti sequestrantes ad possessionem eiusdem magistri Michaelis Zamuzsegh vocatam in comitatu Zothmariensi existentem vigore aliarum literarum nostrarum privilegialium per nostram maiestatem eiclem magistro Michaeli pro suis meritoriis serviciis perpetuo datam et collatam eosdem applicando et annectendo . . contulimus prefato magistro Mi­chaeli tanquam bene merito et per eum suis heredibus . . iure perennali.. possidendas . . sine preiudicio iuris alieni . . Dátum per manus Nicolai archiepiscopi Colocensis aule nostre cancel­larii . . anno domini Millesimo CCC m o quinquagesimo septimo,

Next

/
Oldalképek
Tartalom