Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

1356 AUG. 4. 495 311. 1356. aug. 4. I. Lajos király Anych asszonyt, Főnyi Balázs leányát Zudar Péter nejét, atyja birtokaiban Jiusítja. Lodovicus . . rex . . ad universorum noticiam . . volumus pervenire, quod cum nomine nobilis domine Anyth vocate filie quondam Blasii de Fony supplicatum in eo extitisset nostre maiestati, ut quia . . predictus Blasius de Fony páter suus sine herede sexus masculini decessisset. . ipsam solam relinquendo, ideo ex benignitate regia et gracia speciali predictam dominam, in dicti Blasii de Fony patris sui lieredem instituere et univer­sarum possessionum eiusdem nostre collacioni pertinencium successorem sicut filium preficere et creare dignaremur. Nos siquidem ex innata liberalitate regia pro fidelitatibus et ma­gnificis obsequiorum meritis, quibus dictus Blasius de Fony páter domine memorate, olim . . Karolo regi . . in cunctis suis et regni sui negociis variis personarum periculis se submittendo meruit complacere, ut relatibus fidelium nostrorum innotuit nostre maiestati, volentes nunc in sua persona pro premissis suis obsequiosis meritis predicte nobili domine regio occurrere cum favore et per opportuna subsidia respondere, eandem gracia speciali regia extollendo, licet 11011 ignoremus, quod possessiones eiusdem Blasii, ipso sine herede sexus virilis decedente, ex ap­probatissima consvetudine regni nostri manibus nostris regiis existunt devolute, ne tamen premissa obsequentissima merita dicti Blassii, iamdicto pafri nostro regi exhibita, inremunerata maneant et ingrata, et ne bona et possessiones eiusdem Blasii de Fony patris dicte domine, eodem Blasio heredum solacio virilis sexus exorbato, ad manus contingat pertingere alienas, dominam memoratam in universis possessionibus et iuribus possessionariis dicti Blasii patris sui quoquomodo vocitatis et in quibusvis comitatibus constitutis, quondam ipsum contin­gentibus instituimus, constituimus, preficimus et creavimus verum et legitimum lieredem tanquam filium naturalem legi­time ex ipsius femore descendentem, auctoritate regia et virtute ac gracia speciali possessiones universas supradictas nove nostre donacionis titulo in ipsam dominam suosque heredes cum ple-

Next

/
Oldalképek
Tartalom