Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

de sua benignissima miserieordia et voluntate propria ipsis gr a­ciose compaciens, ducentos et quinquaginta florenos puri auri, pro eadem possessione Monyoros et pro instrumentis super ipsa possessione confectis ipsis Dominico íilio Zoardi et filiis suis plene .. persolvisset . . ideo ipsi. . predicta eorum omnia instru­menta, super dicta possessione Monyoros emanata, eidem do­mine regine et in eius persona predicto procuratori suo .. assi­gnaverunt coram nobis, si que vero de eisdem occulte reservassent vana . . commiserunt . . et ubicunque exhiberentur, nullius essent tirmitatis et exhibitores eorumdem, tan quam cassata instrumenta exhibentes, gravarentur; predictam vero possessio­nem Monyoros cum omnibus suis utilitatibus . . et tributo montis de vineis quorumlibet hominum in ipsa possessione exigi consveto, ecclesia lapidea in honore sancti Johannis in eadem constructa . . proventibus et pertinenciis universis . . in super­ficie eiusdem possessionis existentibus, sub antiquis metis et terminis, quibus eadem per prefatum Nicolaum patrem dicti Dominici filii Zoardi et alios priores eius possessores ab olim habita extitisset . . eidem domine regine et per eam illis vei üli, quibus vei cui collata fuerit per eandem et donata, perpe­tuassent . . et vendiderunt coram nobis, iure perpetuo . . possi­dendam . . nil iuris, nilque proprietatis . . ipsis vei eorum here­dibus reservantes . . obligantes se et heredes eorum . . ut si ipsi vei heredes eorum . . super dicta possessione Monyoros vei suis pertinenciis quibuslibet aliquam questionis materiam contra ipsam dominam reginam vei eum aut eos, cui vei quibus per ipsam dominam reginam collata fuerit, in iudicio vei extra iudi­cium quoquomodo movere et suscitare niterentur, debita pena calumnie punirentur et vindicta; preterea iidem Dominicus filius Zoardi, Laurencius, Zoardus et Johannes filii sui assum­serunt, ut quicunque quartam puellarem et dotem ac res para­phernales de dicta possessione Monyoros acquirere .. niterentur, ipsi et eorum heredes . . eandem dominam reginam et eos, qui­bus ipsa possessio donata fuerit, per eandem semper et ubique expedire tenerentur . . qui si expedire . . non curarent, in suc­cubitu duelli facti potenciális convincerentur eo facto .. Quarum tenorem de verbo ad verbum nil addendo nilque diminuendo in nostro registro rescribi faciendo, cum pare eiusdem privilegii

Next

/
Oldalképek
Tartalom