Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban, a Sóvári Soós cs. ltárában. 288. 1356. máj. 1. A somogyvári convent előtt, Ropoli Omode fia Miklós bán unokája -János, Németi nevű somogy vármegyei birtokát, az ujab­ban megjelelt határok között, Sági Mátgás fiának Jánosnak átadja. Nos conventus monasterii sancti Egidii de Simigio signi­ficamus, quod accedentes ad nostram presenciam magister Jo­hannes filius Nicolai filii Nicolai condam bani filii Omodei de Rupul ab una, et Johannes literátus filius Mathie de Saag parte ab altéra, propriis eorum in personis idem magister Johannes filius Nicolai confessus est . . ut licet in antea ipse magister Johannes filius Nicolai, quandam possessionem suam heredita­riam Nemthy vocatam, in comitatu Simigiensi inter alias quas­dam possessiones suas Folkus et Zenthpal appellatas existentem, sub antiquis metis et terminis ab antiquo fundatis predicto Jo­hanni literato . . contulerit, mediantibus aliis literis nostris pri­vilegialibus perpetualiter possidendam, tamen quia assignaciones metarum in eisdem literis nostris non continebantur, pro eo nunc de novo . . eandem possessionem Nemtliy cum omnibus suis . . pertinenciis . . cum pleno dominio eiusdem omne suum ius et iuris proprietatem excipiendo ab eadem . . contulit . . ac perpetuavit Johanni literato filio Mathie supradicto et per enni suis heredibus . . irrevocabiliter possidendam . . sub metis et terminis infrascriptis. Cuius quidem possessionis prima meta, prout idem magister Johannes filius Nicolai nobis retulit, incipit a parte orientis in quodam fonté fluenti in loco Petedgudrufeu vocato existenti, per quem quidem cursum aque tendit ad meri­diem in longo spacio et ibi in quodam angulo attingit quoddam molendinum Johannis filii Márkus nominatum, exinde in anti­quo cursu eiusdem aque divertitur ad occidentem et pervenit ad aliud molendinum Gycheudmolna nuncupatum, deinde in eadem aqua eundo, ad eandem plagam occidentalem pervenit ad tercium molendinum domino ipsius possessionis Nemthy pertinens ab antiquo, inde per eundem meatum aque et ad eandem plagam occidentalem girando, attingit molendinum

Next

/
Oldalképek
Tartalom