Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

laum filium Briccii, Ladislaum, Georgium et Stephanum filios Johannis de eadem Batur iuxta continenciam priorum literarum nostrarum in octavis festi Epiphaniarum domini super factis possessionariis, equaciis, vineis et aliis rebus divisioni apponi debentibus declaratam movere babebat coram nobis, quia pre­fatus Petrus filius Leukus literas regales,! feria tercia proxima ante festum PuTificacionis virginis gloriose, anno in presenti emanatas annularique sigillo suo consignatas nobis presentabat continentes, quod licet idem dominus noster rex causam inter Petrum filium Leukus filii Briccii de Batur ab una, et inter Nico­laum filium eiusdem Briccii, Ladislaum, Georgium et Stepha­num filios Johannis filii prefati Briccii parte ab altéra, coram nobis iuris ordine motam et habitam, per nos mediantibus aliis literis suis preceptoriis, ad octavas festi beati Georgii martyris proxime venturas eo, quod idem Ladislaus tunc unacum eodem domino nostro rege in partibus Transsilvanis et in serviciis suis existebat occupatus, iussisset prorogariA tamen quia nunc de dictis partibus Transsilvauis in curiam suam Budensem diver­tendo, predictus Petrus ipsam causam per ipsum contra predi­ctos fratres suos in facto possessionarie divisionis motam fuisse retulisset, et sic nondum ipsa causa ad tam longinquum termi­num prorogari debere visum fuisset, ideo fidelitati vestre firmi­ter precipiendo mandabat, quatenus causam parcium prenota­tam, non obstantibus predictis aliis literis suis, ad octavas diei Medii Quadragesime nunc proxime venturas, priori statu per­manente, absque omni iudiciali onere eomodo prorogantes, ut cum ipsam causam iuxta sui processus seriem iuridice deter­minare deberemus, nec eandem ab eodem quavis adinventa ra­cione ulterius iniudicatam prorogare presummeremus, nosque regio edicto obtemperare cupientes, ut tenemur, clictam causam ad easdem octavas diei Medii Quadragesime nunc proxime ven­turas, statu sub priori duximus prorogandam. Dátum Bude, octavo die termini prenorati, anno domini M° CCC m 0 L m o tercio. Zárlatán pecsét töredékeivel; eredetije az Orsz. Ltárban N. E. A. «1537. 62. dipl. oszt. 4331. Közli: Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom