Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
qui pro ipso magistro Lorando cum nostris literis procuratoriis astiterat in eo, quid ipse in persona eiusdem magistri Lorandi super premissis responderet, requisitum habuissemus, idem Tliomas absque presenciali interessencia dicti magistri Lorandi super premissis respondere recusarat, terminum ulteriorem eidem domino suo per nos assignari postulando; et quia annotatus Thomas procurator ipsius magistri Lorandi legitimus, ad premissa respondere recusans sine assignacione alicuius evidentis racionis ulterius nitebatur prorogare, ideo ad octavas festi beati Michaelis archangeli tunc venturas duxeramus prorogandam eo modo, ut tunc idem magister Lorandus iudicio trium marcarum ante litis ingressum persoluto, ad premissa responsurus comparere teneretur coram nobis; a quibus quidem octavis festi beati Michaelis archangeli ipsa causa ob regie maiestatis preceptum, eo quod idem magister Ladislaus filius Johannis versus partes Italie profectus extiterat, ipse vero magister Petrus absque eodem magistro Ladislao, cum quo possessiones haberet indivisas, respondere non posse retulerat, ad unius anni revolucionem earumdem octavarum festi beati Michaelis archangeli extiterat protelata; tandem ipsis octavis festi beati Michaelis archangeli in altéra revolucione annuali adherentibus, prelibatoque magistro Ladislao filio Johannis pro se personaliter et pro ipso magistro de Bozgun . . coram nobis comparente, ac super premissis ex parte prefati magistri Lorandi iudicium et iusticiam per nos sibi impertiri postulante, pro eodem magistro Lorando litere . . Lodovici . . regis . . patentes, una scilicet maiori sigillo in festő beati Francisci confessoris tunc preterito, et altéra annulari suo sigillo in dominica proxima ante predictum festum beati Michaelis archangeli Bude emanate, nobis extiterunt demonstrate, in quarum prima maiori sigillo consignata habebatur, quod ipse magister Lorandus filius Michk condam bani sua et aliorum fratrum suorum in personis ipsi regie excellencie dixisset, quod instrumenta eorum literalia apud magistrum Stephanum fratrem eorum haberentur, et quia idem magister Stephanus in suo regali arduissimo servicio in partibus ultramarinis ex sua comissione regali fuisset occupatus, ideo dicta eorum instrumenta nullatenus possent exhibere, quocirca nobis inter ceteros regni sui iudiciarios firmo dederat sub precepto, quatenus