Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
dictas possessiones impignoratas redimere non curaret, extunc damnum, quod pro non redemcione earumdem possessionum predictus magister Sebus haberet, in eundem magistrum Petrum aggregaretur, si autem predictus magister Sebus easdem suas possessiones non redimeret, tunc damnum seu defectum, quod idem magister Sebus pro eo, ut usus dictarum suarum possessionum impignoratarum percipere non valeret, habere posset, solus pateretur et sustineret. E converso autem, quia predictus magister Petrus, exhibicione quarumdam literarum capituli ecclesie Posoniensis, quandam possessionem suam similiter in execucione communium iurium suorum pro quibusdam suis necessitatibus pro septuaginta marcis se pignori obligasse declararat, ideo in recta medietate ipsius pecunie sepedictus magister Sebus dictam possessionem ipsius Petri impignoratam redimere teneretur, adhuc eciam quia super capitali possessione ipsorum Bozyn vocata ac eidem magistro Sebus in divisione devoluta privilégium . . Endre condam . . regis .. idem magister Sebus exhibuerat, metasque predicte possessionis sue ipsum privilégium seriatim in se denotarat, licet predictus magister Petrus, ut est premissum, metas sue possessionis Zengurg vocate presentibus regiis et vestris hominibus, mediante suo iuramento, ut moris est, iurare super terram, contra proliibicionem ipsius magistri Sebus et vigorem dicti privilegii erexerit, attamen eo, quod ipsum privilégium super dicta possessione ipsorum capitali Bozyn est confectum, metasque in se contineret, per predictam ipsius magistri Petri iuramentalem deposicionem sopiri et cassari non debere visum exstiterat, sed in suo robore persistere committi cernebatur, iuramentali deposicione eiusdem magistri Petri vigorositati ipsius privilegii domini Endre regis obstare non valente, deliberantes commiseramus eomodo, ut prescríptum privilégium ad faciem jíredicte possessionis Bozyn idem magister Sebus producere et eandem possessionem suam per cursus metarum in eodem privilegio contentarum, vicinorum et commetaneorum suorum legitimis convocacionibus factis, reambulare et si metas eiusdem possessionis sue modo in ipso privilegio contento evidenter apparere inveniret, extunc dicta possessio Bozyn iuxta easdem metas evidenter apparentes ipsi magistro Sebus statueretur; si vero metas ipsius possessionis sue evidenter