Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

causam attractus, citare non oportet, quia in termino reporta­cionis (seriei premis)sorum sue contradiccionisracionem reddere oportebit, sed illám particulam terre litigiosam, super qua fue­rit contradictum, signis metarum consignantes, si poterit mensu­rari regali mensurando cum mensura, (si non poterit m)ensu­rari, extunc visu considerando, deo pre oculis habito visa eius qua­litate et utilitate debeant estimare, et tandem premisse reambu­lacionis .. seriem ... ad quintumdecimum diem ipsius ferie sexte ante festum nativitatis beati Johannis Baptiste nobis.. rescribatis. Dátum quarto die congregacionis nostre supradicte, anno do­mini M° CCC m o L-mo quinto. Nos igitur . . una cum hominibus vestris predictis, videlicet magistro Akus filio Eleus et Ladislao de Kamiatzek (igy), nostros homines testimoniales . . fratres videlicet Nicolaum pro parte capituli et Petrum pro parte Johan­nis filii Marcus sacerdotes . . transmisimus, qui demum . . retu­lerunt, quod ipsi sexta feria proxima ante festum nativitatis beati Johannis Baptiste in termino per vos assignato, ad faciem predicte particula terre litigiose accessissent, vicinis et comme­taneis legitime convocatis pariter accessissent, in persona vero capituli memorati.. Thomas Archidiaconus de Zonuk, Lorandus custos, Paulus plebanus de Cluswar et Nicolaus archidiaconus de Hunyad canonici ecclesie predicte . . (a parte vero altéra) Johannes filius Marcus annotatus personaliter in facie eiusdem possessionis astitissent et in presencia commetaneorum ipsam particulam terram litigiosam iuxta cursus metarum per ipsum privilégium ( ) arum ipsas possessiones Myrozlo et Deyclie ab invicem sine omni estimacione sequestrare et separare, uni­cuique parcium suam perpetuo possidendam statuere voluissent, quod quidem privilégium predicti discreti viri in persona capi­tuli antedicti in specie exliibuissent, et dum inter cetera ipsum privilégium perlegissent, nullám metam, nullum signum rite et legitime positum super facto terre litigiose invenire potuissent et reperire, (nec) ipsam terram litigiosam ab invicem separare potuissent, sed predicti domini et canonici verbo quidem dixis­sent, quod ipsa terra litigiosa ad possessionem Mirozlo de facto et de iure pertineret, Johannes vero filius Marcus allegatus e contra respondisset eomodo, quod si ipsum privilégium aliquod signum rite et legitime positum aut aliquam metam nominaret

Next

/
Oldalképek
Tartalom