Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

pacifice remansissent et irrevoeabiliter possidende.. salvis iuri­bus alienis. Ad firmiorem autem stabilitatem ipsius concor­dialis eorum unionis modo premisso inter eos facte, eedem par­tes super omnibus damnis.. quovismodo usque ad preséntem eorum concordiam quocunque modo inter ipsos illatis et irro­gatis mutua vicissitudine sibi invicem satisfacientes se se reddi­dissent et coram nobis reddiderunt expeditos atque.. satisfa­ctos, universas eorum literas.. usque ad tempus dicte concordie inter eos emanatas viribus.. carere committendo. Assummens insuper.. idem Pouch filius Benedicti, ut super facto omnium possessionum et possessionariaruni porcionum predictarum, que modo premisso ad porcionem eorumdem magistrorum Nicolai filii Briccii et filiorum magistri .Johannis ac Petri filii Leukus devenissent sive apud manus ipsorum remansissent, et quas in futurum acquirere et pro se obtinere ac rehabere possent, excepta quadam possessione sive terra Dedachteleke nuncupata, cuius factum alie patentes nostre litere in se declarant et expri­munt, nullius temporis in curriculo aliquam suscitaret litis ma­teriam contra magistros Nicolaum filium Briccii et filios magi­stri Johannis ac Petrum filium Leukus antedictos. Peractaitaque premissa concordia utreque partes nos . . postularant, ut ad reambulaciones et statuciones . . omnium premissorum posses­sionariorum ipsorum iurium homines nostros sub ipsius capituli Varadiensis ecclesie testimoniis pro ipsis transmittere digna­remur; unde cum ad omnia premissa . . homines nostri et memorati capituli testimonia pro utrisque partibus transmitti debuerant necessario, idcirco eorum amiciciam .. pecieramus.. quatenus ipsorum mitterent homines pro utrisque partibus fide­dignos, coram quibus homines nostri pro partibus infra decla­randi, primo in preallegatis octavis festi Pasche domini tunc ven ­turis ad faciem prescripte possessionis Odonmonostora vocate, et demum aliis diebus ad id sufficientibus ad facies aliarum pos­sessionum et possessionariaruni porcionum, in quibus ipsi Pouch filio Benedicti ius possessionarium devenisse modoque premisso cessisse et provenire debere dinosceretur, quarum nomina in presentibus superius seriatim exprimuntur . . accedendo, ream­bularent easdem . . reambulatasque . . medietates earumdem possessionariaruni porcionum prescriptorum magistrorum Nicolai

Next

/
Oldalképek
Tartalom