Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

facérét promulgari, ut nullus mercatorum atque viatorum per predictum portum in Abad locatum transitum facere auderet et presummeret, sed universi mercatores atque viatores per por­tum et tributum in eadem Porozlow habitum transire deberent atque tenerentur, prout ab antiquo consvetum exstitisset. Si vero aliqui temeraria presumcione in portu Abad iam, ut premissum est, annihilato, transitum facerent vei facere vellent, tunc tales omnibus rebus ipsorum inibi secum habitis et apud ipsos reper­tis, veluti in falsis viis et transitibus procedentes, privarentur; seriem autem omnium premissorum ad octavas festi Pasche do­mini tunc proxime affuturas per ipsum . . episcopum in literis dicti capituli ecclesie Budensis nostro iudiciario cxamini volue­ramus reportari. Tandem ipsis octavis festi Pasche domini oc­curentibus, prefatus magister Petrus canonicus ecclesie sancti Johannis, pro memorato . . Nicolao episcopo ecclesie Quinque­ecclesiensis . . ad nostrum iudiciarium accedens conspectum, literas patentes memorati capituli ecclesie Budensis nobis pre­sentavit, in quibus habebatur, quod predictum capitulum eccle­sie Budensis iuxta continenciam literarum nostrarum patencium ad . . peticionem nostram et iusticie annuendo, unacum Eme­rico filio Bede de Torda homine regie maiestatis de curia regia ad hoc specialiter transmisso, hominem eorum magistrum Mi­chaelem socium et concanonicum ipsorum ad ea exequenda, que in literis nostris lucidius vidissent contineri, fideliter exe­quenda transmisisset, pro testimonio fidedignum; qui post­modum . . retulissent, quod ipsi feria secunda proxima post dominicam Iudica nunc proxime preterita, ad faciem possessio­nis Porozlow nuncupate vicinis et commetaneis eiusdem legitime convocatis et magistro Petro canonico ecclesie sancti Johannis de castro Quinqueecclesiensi procuratore . . Nicolai episcopi ec­clesie Quinquecclesiensis . . presentibus accessissent, et tandem memoratum . . Nicolaum episcopum in domínium portus et tributi sui in possessione sua Porozlow predicta exigi consveti nullo penitus contradictore inibi existente seu apparente per­enniter introduxissent. Habita siquidem premissa tributali introduccione in locis publicis et foris ubi opportunum fuisset, videlicet primo in festő Annunciacionis beate virginis Agrie, die fori, secundo autem in villa Thuur, similiter die fori, ac ultimo

Next

/
Oldalképek
Tartalom