Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

in terra ibidem exigere consveto a quibusvis aliis utilitatibus eiusdem ab antiquo ad eandem pertinentibus . . sub suisque metis, quibus condam predietum comitem Julam et íilios ac consanguineos eiusdem, et demum post decessum eorumdem per iamdictum dominum Karulum regem . . et per conse­quens per ipsum . . Lodovicum regem habita extitisset et pos­sessa, iamdictis . . Nicolao episcopo et magistro Mathie fratri eiusdem, ipsiusque magistri Mathie heredibus . . si vero ipsum magistrum Mathiam volente domino . . sine herede decedere contingeret, extunc Yalterio, similiter carnali fratri eorumdem . . episcopi et Mathie filiis Herrici de Zauon ac eius heredibus . . nihilominus si eodem Yalterio post decessum predicti magistri Mathie . . sine herede decedere contingeret, extunc Henchkony filio sororis eorumdem . . episcopi et fratrum suorum predicto­rum, de beneplacita voluntate, imo eciam peticione et interces­sione . . Elizabeth . . regine . . ac domini ducis Stephani fratris sui predilecti, prelatorumque et baronum regni sui consilio per­maturo . . contulisset perpetuo . . possidendam . . adiecisset eciam ipse . . Lodovicus rex, quod quia inter predictam posses­sionem Porozlow et possessionem Warkun nominatam in aliquo locorum portus seu transitus viatorum aliquo unquam tcmpore inventum fuisse minimé prohiberetur, obhoc commisisset, ut nullus omnino hominum inter dictas duas possessiones Poroz­low et Warcun nominatas qualicunque modo portum seu trans­itum viatorum quorumlibet in preiudicium porti in dicta pos­sessione Porozlow habiti ad invenire vei pro se ipso construere minimé posset atque valeret. In cuius contrarium ipse Simon filius Andree legitimus procurator eiusdem magistri Dionisii quasdam literas patentes eiusdem . . Lodovici regis in Alba Iule in terra Transsilvana, in festő Omnium Sanctorum, anno domini M m 0 CCC m o XLmo nono confectas, literas.. Nicolai.. palatini et iudicis comanorum in eodem anno confectas transscribentes et confirmantes nostro iudiciario conspectui curarat exhibere, sua serie nos informantes eo modo, quod in congregacione generáli ip­sius .. Nicolai palatini universitati nobilium comitatus de Heues­wyuar, feria secunda proxima ante festum Divisionis apostolorum prope fluvium Agrie in eo comitatu celebrata, Michael Niger, filius Nicolai de Opch pro . . Stepliano bano de Zewrinio . . de medio ANJOUKORI OKMÁNYTÁR. VI. KÖT. 20

Next

/
Oldalképek
Tartalom