Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

unacum ipso Nicolao exactore iudiciorum et Johanne filio Vil­lyam homine regio, ac Johanne sacerdote, testimonio capituli Vacliyensis, feria tercia proxima post iamdictas quindenas ad faciem prescripte possessionis Chakan accessissent, ubi convo­catis vicinis et commetaneis eiusdem possessionis particulas possessionarias dictorum filiorum Zador et Bethlem in eadem possessione Chakan existentes, salvis iuribus aliorum duodecim marcis racionis Budensis unacum aliis probis viris estimassent,. factaque ipsa estimacione duas partes dictarum particularum pos­sessionariarum ipsorum filiorum Zador et filiorum Bethlem ad manus iamdicti Nicolai exactoris iudiciorum cum omnibus suis utilitatibus assignassent, tercia autem parte earumdem manibus prefati vicecomitis parochialis remanere committendo tamdiu,. donec ab eisdem iidem filii Zador et filii Bethlem vei alii aliqui, quibus deceret, redimerent easdem. His itaque peractis unacum eodem Nicolao de Zegey in eadem possessione Chakan commisis­sent, quod feria secunda proxima post feriam terciam antedic­tam, si qui de predictis particulis possessionariis aliquam par­tém in pignore liaberent obligatam, specialiter autem Beke filius Demetrii de Zubod super ipsa impignoracione coram eisdem vice­comite et iudicibus nobilium ipsi Nicolao de Zegey literas suas deberent exhibere; qui quidem Beke nec tempore estimacionis dictarum particularum possessionariarum, per ipsos vocatus illic ire, nec in ipsa feria secunda super ipsa impignoracione aliquas •literas exhibere curasset; ad hoc ipse Nicolaus de Zegey medi­antibus literis dictorum vicecomitis et iudicum nobilium per hominem eorumdem, scilicet Dionisium filium Lucasii nobilem de Imola, tam predictum Beke, quam alios vicinos et commeta­neos pretactarum particularum possessionariarum dictorum fili­orum Zador et filiorum Bethlem Albertum videlicet de Chalmo, Leustachium, Simonem filium Michaelis nobiles de Bagala, Pau­lum filium Ladislai, Nicolaum filium Johannis de Imola ac Nico­laum filium Petri de Chakan, ad feriam secundam proximam ante festum beati Galli confessoris in presenciam eorumdem vicecomitis et iudicum nobilium citare fecisset, ut si quam par­tém de predictis particulis possessionariis aliqui eorumdem apud se haberet impignoratam, literas suas super ipsa impignoracione sibi exhiberent, vei cui eorumdem redimere deceret, predicta

Next

/
Oldalképek
Tartalom