Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
"pro ipsorum porcionibus possidende, salvis tamen iuribus nostris et eiusdem ecclesie nostre ubique in predictis possessionibus per ipsos divisis remanentibus; ordinarunt eciam partes premisse inter se coram nobis condiciones sub pene vinculo infrascripte buiusmodi inserentes, quod nulla predictarum parcium in possessionibus modo premisso inter se iam divisis variacionem facere vei aliam divisionem denuo fiendam petere valeret parte ab altéra; et si aliquam predictarum parcium per processum litigionarium per quospiam contra se prius suscitatum aliquam possessionem seu possessionariam porcionem. in eadem divisione sibi deventam non valens defendere, amittere contingeret aliquo modo vei alienare, parte ab altéra alia pars pro huiusmodi deperdicione possessionaria et alienacione, niliil de sua porcione in premissa divisione sibi devoluta teneretur refundere seu dare aliquid pro eadem; item omnia instrumenta literalia super predictis possessionibus ad ius et proprietatem ipsorum íiliorum Georgii et Heym ac dictorum fratrum suorum, pro porcione eisdem datis et deventis confecta et emanata, exceptis dumtaxat instrumentis sive literalibus munimentis, in quibus nomina prenominatarum possessionum in Temesiensi et Carasoviensi comitatibus existencium continentur, eo quod dicte possessiones sive ville Remete apellate, que, ut dictum est, eisdem Jolianni et Benedicto ac fratribus suis devenissent, et ex eo ipsi apud se deberent reservare, que tamen tempore opportuno in expedicionem possessionum et defensionem ipsis Nicolao, Blasio et Ladislao ac fratribus suis deventarum, quarum nomina in eisdem instrumentis continentur literalibus et haberentur, iidem filii Pauli exhibere in specie vei tenores ipsorum dare in rescriptis sub sigillo alicuius capituli vei conventus, ut assumserunt, tenebuntur reddere et restituere coram nobis vei nostro testimonio et debebunt succubitu duelli potenciális una pars contra aliam premissam divisionem possessionariam et ordinacionem observantem, si in predictis clausulis condicionis superius expressis secus facere attentaret pro pena punitura, prout partes se se et alternatim spontanea obligarunt voluntate coram nobis . . Dátum per manus . . magistri Johannis lectoris ecclesie nostre antedicte, secundo nonas mensis Novembris, anno domini Millesimo trecentesimo quinquagesimo tercio; venerabili