Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

eterne retribucionis bravium et sue ac parentum suorum ani­mabus salute, quam adoptare cupiens, diemque extreme sue messionis salubribus in domino operibus, feliciter per (....) ere (....) at ad alta celi divini spiraminis instinctu anelare desi­derans, sororibus et sanctimonialibus ordinis beate Clare vir­ginis de claustro virginis gloriose per . . Elizabet reginam Hun- ­garie de novo in Veteri Buda constructo legasset . . irrevocabi­liter possidendas . . In quo eciam eadem domina, in loco bo­nesto in corpore ipsius claustri, finita eius vita temporali, sepulturam ac unum altare sibi elegisset, supra quod singulis eb­domadis, per condignos ministros in memóriám liuius facti be­neficii pro sua et omnium parentum suorum salute, unam mis­sam celebrari commisisset, condicionibus tamen annotatis, ut eadem domina consors magistri Pauli, dictas possessiones cum earum usibus et fructuositatibus, usque vitám suam, absque omni molestia possideret et h(aberet), nibilominus si sibi ne­cesse fieret, aut sue placuerit voluntati, unam de predictis pos­sessionibus, quameunque vellet, vendere vei impignorare aut alio quovismodo alienare valeret atque posset, non obstante testamentaria ordinacione prenotata; post mortem vero predicte domine consortis magistri (Pauli) annotati, possessiones non alienate et eciam alienata, si eam eedem sorores redimere pos­sent, in ius et proprietatem ac dominium dictarum dominarum et sororum beate Clare virginis devolverentur perpetuo possi­dende . . Dátum per rnanus magistri Dionisii lectoris ecclesie nostre, in vigilia festi Omnium Sanctorum, anno domini M° CCC° L m 0 tercio; presentibus. . magistris Petro cantore, Johanne custode, Emerico, Ladislao et altero Ladislao, Michaele, Cosma et Johanne ceterisque canonicis. . I. Lajos királynak 1354-ben kelt átiratából, melynek eredetije a gr. Festetics cs. ltárában Keszthelyen őriztetik; Castriferrei, 37.

Next

/
Oldalképek
Tartalom