Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
lum dicti capituli ecclesie Quinqueecclesiensis transscribi facere et eisdem filiis Eeynoldi ad tuicionem premissi possessionarii iuris ipsorum dare et concedere tenerentur ita tamen, quod predicti magister Nicolaus filius Ders et Ders ac Georgius filii sui nunquam in domínium predicte possessionis Palkanya vocate, amodo et deinceps se intromittere possent . . predictas eciam duas possessiones Kupa et Pali vocatas sub inclusionibus metarum in aliis literis nostris privilegialibus contentarum, prout easdem ipsi magistri Emericus et Dionisius ab eisdem ordine iudiciario coram nobis in lite reoptinuissent, ipse magister Nicolaus et Ders ac Georgius filii sui, prefatis magistris Emerico et Dionisio perpetuo conservare permitterent et immobiliter possidere, toti iuri et dominio, que in eisdem se habere sperassent penitus et per omnia renunciando; assumserunt et obligaverunt se idem Ders et Georgius personaliter, prefatum vero magistrum Nicolaum patrem eorum predictos Ders . . ac heredes eorum utriusque sexus ab ipsis descendentes universos, ut ipsi easdem tres possessiones Kupa, Felseupali et Palkanya vocatas ipsis magistris Emerico et Dionisio perpetuo et pacifice comitterent possidere et tenere; voluerunt eciam partes, quod si qua ex ipsis aliquas possessiones vei possessionarias porciones Petri fratris Gyule de Suklos et filiorum eiusdem proximorum ipsorum per manus alienas occupatas, racione vicinitatis et proximitatis reinvenire, redimere et optinere posset, tunc altéra parcium medietatem pecunie vei expense, mediante qua eedem possessiones redimerentur vei in execucione earumdem consummerentur, parti alteri easdem reobtinenti vei redimenti plenarie persolvere, ipsaque pars premissas possessiones reobtinens vei redimens easdem possessiones et possessionarias porciones redemtas vei reobtentas in duas dividere partes coequales, ac rectam mediedatem earumdem parti medietatem pecunie vei expense persolventi, dare et assignare teneretur, hoc non pretermisso, quod nulla parcium possessionem vei possessiones alterius partis nec racione vicinitatis, nec alia aliqua cautela ordine iudiciario vei aliter quomodocunque requirere vei reobtinere valeat atque possit, tali obligacionis vinculo interposito, quod si prememorati magister Nicolaus filius Ders et Ders ac Georgius filii sui, dictam possessionem Palkanya vocatam in dictis