Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

de Warknn aliis absentibus homo noster ad faciem predicte pos­sessionarie porcionis accedendo, presentibus vicihis et eomme­taneis eiusdem legitime recapiat eandem et statuat predictis Georgio et dominabus antedictis eo iure, quo ad ipsos dinoscitur pertinere, perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, citet ipsos contra eosdem ad nostram presenciam, ad terminum competentem, et post liec seriem ipsius recaptivacionis et statucionis nobis íideliter re­scribatis. Dátum Bude, feria quarta proxima ante festum nativi­tatis beate Marié virginis, anno domini M° CCC m o quinquagesimo tercio. Nos igitur . . cum prefato Egidio filio Ladislai de Wthfel homine vestro, nostrum hominem . . Nicolaum sacerdotem ma­gistrum altaris beati Martini confessoris de eadem ecclesia nostra transmisimus pro testimonio ad premissa mandata vestra exse­quenda. Qui quidem homo vester . . nobis retulit isto modo, quod ipse unacum eodem testimonio nostro, sabbato proximo ante quindenas festi beati Michaelis archangeli iam preteritas accessissent ad faciem possessionis Kapuina prenotate, cumque ipsi eandem vicinis et commetaneis suis legitime convocatis per suas veras metas et antiquas reambulare, porcionemque dictos Georgium et nobiles dominas relictarum Bimonis filii Bethlem de Nomar, ac consortem Dominici Magni filii Nicolai de Kellemes ex eadem quo supra contingere debentem, sequestrare nec non memoratis Georgio et nobilibus dominabus ut eorum ius, per­petuo possidendam statuere voluissent, tandem Stephanus dictus Tóth, famulus nobilium puellarum filiarum prescripti Johannis filii Dominici de Laad, Clara et Wrsula vocatarum, inibi compa­rendo ipsos non a reambulacione, sed a sequestracione ac statu ­cione dicte porcionis possessionarie, vice et nomine earumdem puellarum prohibuisset, quas quidem nobiles puellas ipsi eodem die et loco contra memoratos Georgium et nobiles dominas reli­ctam Simonis et consortem Dominici ad vestram citassent presen­ciam, octavas festi beati Martini confessoris iam venturas eisdem pro termino coram vobis comparendi assignando . . Dátum in die festi beati Galli confessoris, anno prenotato. Zárlatán pecsét töredékeivel; eredetije az Orsz. Ltárban, N. 11. A. 1035. 8. dipl. oszt. 4383. Ugyanott megvan Drugeth Miklós országbiró levele 1355. jan. 27-éről, mely szerint az országbiró Ládi János leányait

Next

/
Oldalképek
Tartalom