Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

filii sui in succubitu. facti potenciális duelli convineerentur eo facto. Et (. . . ut) pacis unitas et concordie tranquillitas inter eos immobiliter perseveret, prescriptus magister Beke et Synka filius suus Joliannem, Emericum, Paulum, Georgium et Michaelem filios ipsius magistri Beke in octavis festi Omnium Sanctorum proxime venturis in prescriptum capitulum Scepsiense adducere et pretactam possessionariam donacionem . . ac alia omnia premissa . . confirmari facere tenerentur per eosdem, tali obliga­cione mediante, quod si qua parcium . . in aliqua sui parte premissam composicionem retractare niteretur, tunc contra partém alteram premissa omnia suo modo observantem . . in succubitu facti potenciális duelli convinceretur ipso facto, prout ad omnia premissa et singula premissorum idem Johannes filius Martini se personaliter et eandem nobilem dominam consortem suam ac (Andreám) filium suum ipse Jacobus filius Barrabas auctoritate procuratoria supradicta et idem magister Beke et Synka filius eiusdem se sponte obligarunt coram nobis. De iudicio autem habite pacis predicte partes nos communiter complacare assumserunt; et post liec seriem omnium premissorum ad octavas diei Strennarum similiter proxime affuturis in literis dicti capituli Scepsiensis nobis tenebuntur reportare . . Dátum Bude, decimo die termini prenotati, anno domini M m 0 CCC mo quinquagesimo tercio. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az Orsz. Ltárban, N. R, A. 648. 33. dipl. oszt. 4378. Közli: Kovács N. 64. 1353. aug. 11. A pozsonyi káptalan előtt Kgyházasmagyari Thabur fia András, Thab u r fia Dávid leányának leánynegyedi járandóságát kiadja. Nos capitulum ecclesie Posoniensis . . significamus . . quod Andreas filius Thabur de Ighazasmagyar ad nostram personaliter adiens presenciam, quartam filialem domine Elene filie Dauith filii Thabur de eadem de possessionaria porcione ipsius Dauith fratris sui patruelis ob amorem et dileccionem eiusdem domine, videlicet unum locum sessionalem a parte

Next

/
Oldalképek
Tartalom