Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

nobilium de eadem, memorie commendamus, quod magister Nicolaus íilius I)esew nobilis de Feled ex una, parte vero ab altéra magister Petrus íilius Desew de Elswa personaliter coram nobis constituti, per predictum autem magistrum Nicolaum rela­tum ac afíirmatum exstitit tali modo, ut propter quibusdam ne­cessitatibus suis sibi ad presens novercantibus, particulam pos­sessionariam in possessione ipsorum Baracha vocata existentem cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis . . pro triginta duobus florenis promtis, de predicto magistro Petro solutis et receptis, eidem magistro Petro impignorasset et impignoravit coram nobis, usque quo redimere posset et donec idem magister Nicolaus predictam particulam possessionariam impignoratam ab eodem magistro Petro, prescripta summa pecunie persoluta, valeret liberare seu redimere, eandem apud eundem magistrum Petrum libere conservare teneretur; preterea sepedictus magi­ster Nicolaus in octavis festi Omnium Sanctorum proxime ven­turis personaliter ad venerabile capitulum ecclesie Agriensis ire assumsit, et literas eiusdem capituli super premissis iam­dicto magistro Petro seu procuratori eiusdem dare et assignare teneretur modo supradicto. Dátum in villa Gumur, feria secunda proxima ante festum beate Margarete virginis, anno domini M m o CCC m o L m 0 tercio. Hátlapján több gyürüs pecsét töredékeivel; eredetije az Orsz. Ltár­ban, N. R. 36. 9. dipl. oszt. 4373. Közli: Kovács N. 59. 1353. jul. 9. A vascári káptalan előtt Vanla fia György s Váti Domo­kos fia László, Kápolnafölde nevű birtokban levő részüket, Péczeli Zarka Miklósnak három évre, három márkáért zálogba adják. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commenda­mus, quod Georgius filius Varda et Ladislaus filius Dominici de Walth coram nobis personaliter constituti, confessi sunt eo modo, ut ipsi quandam particulam terre ipsorum, in tercia parte predictus Georgius, in quarta autem parte Ladislaus ante­dictus in possessione Capulnafeulde iuxta quandam particulam terre eorum apud nobiles de Beuguth pignori exposite, a meri­ANJOÜKOKI OKMÁNYTÁR. VI. KÖT. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom