Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

rantibus, pretextu dictarum vinearum in ipso moute habitarum ( ) tributa tunellarum et fcrtones exigere valerent quo­quomodo . . Mete autem quibus prius dicta loca sessionalia ab invicem distingerentur .. hoc ordine protenderentur: prima enim meta inciperet a plaga orientali prope dictum íluvium Zerench et in fine cuiusdam pontis ubi esset unus lapis pro meta positus, a quo versus partém occidentis per unum vicu­lum eundo veniret ad aliam metam terream similiter lapidem in se habentem et iuxta cimiterium dicte ecclesie existentem, unde ad sanctuarium ipsius ecclesie pergemlo et eandem eccle­siam per longitudinem transeundo, intraret ad magnam piateam sepedicte ville, in qua retrogiraret ad plagam meridionalem, et currendo infra veniret ad unam metam terream simiHter lapi­dem in se continentem, et ibi regiraret in quodam alio viculo populoso Zeuleusuleha vocato, per quem transiretur versus •villám Manak, et in eodem currendo veniret ad terciam metam terream lapidem in se habentem ac in exitu predicti viculi existentem, et ibi mete locorum sessionalium terminarentur. Item mete prefatarum terrarum arabilium bee essent: prima mete inciperet prope eundem vicum, et iu extremitate cuiusdam vinee versus dictam villám Manak currendo, veniret ad unam metam terream, et deinde ad aliam similiter lapides in se ha­bentem, et deinde ad terciam simpliciter terream, inde currendo attingeret in radicem predicti montis et ibi mete terrarum arabilium terminarentur. Mete siquidem quibus dicte vinee et loca vinearum ac virgultorum pro vineis aptorum discurre­rent, isto modo: primo namque inciperet a parte orientis in radice eiusdem montis inter vineas Dominici filii Sechk et Jacobi filii Fabiani, ubi esset una meta terrea. a qua parvum declivo modo versus occidentem ad ipsum montem ascendendo veniret ad aliam metam terream in superiori parte earumdem vinearum Dominici et Jacobi habitam, deindeque similiter declivo modo versus septemtrionem supra currendo annecteret terciam metam terream prope cacumen ipsius montis erectam ; adiecissent eciam preseripti regius et predicti capituli bomines, quod eedem partes unacum ipsis preallegatas terras arabiles in porcionem dicti Pauli devolutas, a vineis in porcionem pre­libati Ladislai cessis cum sex metis terreis post se invicem

Next

/
Oldalképek
Tartalom