Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
contentarum seriatim, ab invicem sequestrassent et separassent, ac iuxta metas antiquas novas metas erexissent, sequestratasque altér alteri suum ius pacifice dimisisset et reliquisset possidendum. Mete autem quibus dicte possessiones ab invicem sequestrarentur, prout idem magister Thomas bomo dicti capituli et dicte partes eidem capitulo retulissent, quas eciam idem capitulum in prefato domini Andree regis privilegio et in quodam registro per eundem hominem ipsius capituli in facie dictarum possessionum vidisset contineri, hoc ordine protenderentur: quod prima meta inciperetur a rivulo Rekcbe iuxta quendam locum Rakathyasto vocatum, et in eodem rivulo ascendendo caderet in alium rivulum Kezewpataka dictum, ubi inciperetur prima meta dicti antiqui privilegii domini Andree regis, et deinde in eodem rivulo contra meatum ipsius rivuli ad partém meridionalem ascendendo exiret ab ipso rivulo ad duas metas terreas de novo erectas, et transiens quoddam pratum ad eandem plagam veniret ad quendam monticulum halm vocatum sub quo esset arbor kerci meta terrea circumfusa, iuxta quam dicte partes novam metam erexissent, abbinc reflecteretur ad partém occidentalem et descenderet ad unam vallem ubi esset una meta aútiqua, iuxta quam novam metam erexissent, deinde versus eandem plagam ascendendo veniret ad unum berch Iwanusauasa? dictum, in cuius latere esset una meta antiqua iuxta quam novam metam erexissent, et ibi terminarentur. Quarum continenciis visis et perlectis, idem <]ohannes filius Nicolai de continenciis predictarum literarum ipsius capituli ecclesie Agriensis patencium non contentus, privilégium ipsius domini Andree regis per eundem Nicolaum dictum Cynege in specie postularat exhiberi, dictusque Nicolaus ipsum privilégium tunc exkibere non valere asserendo, ad eiusdem exhibicionem a nobis terminum ulteriorem postularat assignari, nosque ad dictorum instrumentorum privilegialium exbibicionem octavas festi beati Georgii martiris tunc preteritas eidem Nicolao dicto Cynege assignaramus; deinde ipsa instrumentális exbibicio regio edicto interveniente ad quindenas residencie regalis exercitus ad octavas festi Omnium Sanctorum proxime preteritas proclamate extiterat dilatata; tandem ipsis quindenis residencie regalis exercitus advenien-