Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

videlicet ipsius pisciue Salamon neteche supra meatum seu cursum eiusdem fluvii usque metas Feyerthou in porcione eo­rumdem Thome et Bartholomei filiorum Petri et Johannis filii Pauli, alia vero medietas similiter cum terra in porcione Nicolai et Pauli filiorum Andree predictorum remanerent, tali modo, quod quandocunque iidem Nicolaus et Paulus filii Andree ubicunque super terra in ipso fiuvio Draue vei in ipsa piscina Abolmayneteche vadum seu transitum facere nite­rentur, extunc absque omni impedimento semper liberam habebunt faciendi vei conservandi facultatem; preterea iidem Thomas et Bartholomeus filii Petri ac Johannes filius Pauli et eorum heredes, super piscinis, videlicet Mendenesfoka, Pen­tukfoka, Darocha, et Abolmaynetecbefoka vocatis, semper et in omni tempore pontes conservare tenerentur, tali vinculo mediante, quod si idem Thomas et Bartholomeus filii Petri ac Jobannes filius Pauli omnia premissa et singula premissorum in toto vei in parte non observarent, extunc in viginti marcis absque iudicis porcione ante litis ingressum persolvendis, contra memoratos Nicolaum et Paulum filios Andree convin­cerentur eo facto; e converso autem iidem Nicolaus et Paulus filii A ndree in aliqualem recompensacionemfacti premissi,a data presencium singulis annis singulas novem marcas, quamlibet marcam cum sex pensis latorum viennensium ad racionem de Baranya computando, in duobus terminis infrascriptis, vide­licet medietatem predictarum novem marcarum in octavis Epiphanie domini, aliam vero medietatem in octavis diei medii Quadragesime post se se subsequentibus coram . . capitulo ecclesie Quinqueecclesiensis eisdem Thome et Bartholomeo filiis Petri ac Johanni filio Pauli et eorum heredibus dare et solvere assumsissent et assumserunt coram nobis, penam dupli incursuri, si aliquem ipsorum terminorum in aliquo anno pre­terirent insolutum; universas eciam literas eorum inquisicio­nales et probibicionales, exceptis aliis literis super possessio­nibus ipsorum confectis, specialiter quibusdam literis nostris patentibus affirmatoriis ac literis privilegialibus domini Dionisii condam palatini, ipse partes a die datarum presencium usque modo emanatas inter se commiserunt mortuas et viribus pror­sus carituras . . Dátum Bude, feria sexta proxima ante festum

Next

/
Oldalképek
Tartalom