Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

dicti, ad domum suam in eadem Deser habitam armatis ma­nibus venientes, confractis portis curie sue, eandem domum suam concremare ipsumque interficere voluissent, ubi unum ex eisdem malefactoribus Petrum nomine, officialem Petri dicti Waguc de Hornyán, idem Valentinus in sua defensione interemisset; quare . . mandamus, quatenus vestrum mittatis bominem pro testimonio . . quo presente Nicolaus vei Jo­hannes filius Baykos de Moytih aut Stephanus de Chuklaz aliis absentibus homo noster, ab omnibus quibus decet et licet . . de premissis investigando . . inquirat omnimodam veri­tatem ; et post hec . . nobis . . rescribatis. Dátum Bude, feria sexta proxima ante dominicam Palmarum, anno domini Mil­lesimo CCC m o L m 0 secundo. Nos igitur .. una cum eodem Ste­phano de Chuklaz . . fratrem Petrum sacerdotem unum ex no­bis ad exequendum premissa . . duximus transmittendum, qui de mum . . retulerunt, quod prout ipsi a nobilibus et ignobilibus ac aliis communibus hominibus comitatus Trenchiniensis, a quibus expediens fuisset, et specialiter a nobilibus dicte ville Deser, ac vicinis nec non commetaneis eiusdem scire et inqui­rere veraciter potuissent, hanc de premissis scivissent . . veri­tatem, quod cum in dominica predicta quidam malefactores vulgo serench dicti, noctis in silencio ad domum supradicti Valentini de Deser armatis manibus veniendo, confractis portis curie, eandem domum suam concremare ipsumque interficere voluissent, idem Valentinus unum ex eisdem, scilicet Petrum antedictum officialem Petri dicti Vaguc de Hornyán, in sua et domus sue defensione interfecisset; eundem eciam nialefa­ctorem homo vester ac noster in prefata domo Valentini iacere interfectum occulata fide retulerunt se vidisse. Dátum feria quinta in Cena domini, anno eiusdem prenotato. Zárlatán pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 1598. 12. dipl. oszt. 4269. Közli: Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom