Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
lium auxilium et favorem loco et tempore ad id opportunis impendere procnrassent, ideo ipsi in recompensacionem predictarum bonitatum, rectam dimidietatem cuiusdam possessionis Runya vocate, in comitatu Gumuriensi prope villám Hanua existentis, a parte monasterii sancti Georgii martiris in eadem Hanua fundati adiacentem, videlicet porcionem ipsorum, salva porcione aliorum in eadem habita, quam antea Johannes dictus Bok et Petrus fratres sui iam defuncti tempore vite ipsorum eisdem filiis Elek contulissent, cum omnibus . . pertinenciis . . et sub metis . . sub quibus eandem ipsi . . possedissent, sic sicut dicti fratres ipsorum dedissent . . coram nobis dictus comes Nicolaus . . contulit prescriptis filiis Elek et ipsorum heredibus iure perpetuo .. possidendam . . ,Datum in octavis beati Georgii martiris, anno domini M m 0 CCC m o tricesimo septimo. Nos igitur . . dictas literas nostras in nulla sui parte viciatas . . transscribi . . fecimus . . In cuius rei testimonium . . presentes contulimus sigilli nostri. . pendentis munimine roboratas ac alphabeto intercisas; presentibus tamen Alexandro cantore, Johanne custode dominis, item Johanne de Borsod, Petro de Hvngh, Dominico de Borsua, Nicolao de Zabolch et altero Nicolao de Tharcha archidiaconis . . Dátum feria secunda proxima post dominicam Palmarum, anno domini M m o CCC m 0 quinquagesimo secundo; regnante Lodovico . . rege . . Nicolao Strigoniensi, Dionisio Colochensi archiepiscopis, et . . N(icolao) .. episcopo . . et prelato nostro existentibus. Függő pecsét nyomaival, alúl cliyrographummal; eredetije a N. Muzeumlban a Hamvay cs. ltárában. 353. 1352. Hidvég, apr. 4. Hont vármegye alispánja és szolgabírái I. Lajos királynak jelentik, hogy ama hatalmaskodást, melyet Bakabánya és Báth városok bírái Dersenyei Lipót birtokán elkövettek, megvizsgáltatták. . . Lodovico . . regi . . magister Demetrius vicecomes et iudices nobilium Hontensis comitatus . . Noveritis nos literas celsitudinis vestre . . recepisse in hec verba: Lodovicus . .