Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

possessiones dicti magistri Pkilpus ubique habite, per predi­ctos magistros Nicolaum dictum Treutul, Petrum filium Pauli, Nicolaum filium Gregorii et Philpe de Kos, aut aliis absenti­bus duos ex eisdem, sub testimoniis capituli ecclesie Bozniensis in tres partes dividantur coequales, et tercia pars ipsarum pos­sessionum predicte nobili domine ac Stepbano filio eiusdem parvulino cum curia et ediíiciis dicti magistri Philpus in an­notata possessione Zombathel babitis, non iuxta formám per­petualis divisionis sed tamdiu donec ipse Stephanus legitim am pervenerit in etatem, ut cum dictis fratribus suis, si voluerit, perpetualem divisionem facere possit, due vero partes earum­dem prefatis Ladislao et Philpus cum omnibus earumdem uti­litatibus et redditibus ad utendum assignentur atque possiden­dum, ita tamen, ut in qualibus supra dicta tercia pars posses­sionaria predicte domine in una parte seu ad unam partém detur atque collocetur, et quod nulla parcium ipsam possessio­nariam divisionem a predicto termino aliquali cautela adin­venta ulterius valeat prorogare, tali obligacione mediante, ut si qua parcium ipsam possessionariam divisionem refutare aut ulterius prorogare niteretur, extunc in quinquaginta marcis contra partém adversam convinceretur eo facto; proventus eciam silvarum eorum quemlibet parcium de suis iobagionibus pro se recipi faciat et exigi; ceteros vero proventus ipsarum silvarum ab extraneis hominibus recipiendos inter se similiter in tres partes dividere teneantur; et quod nulla parcium ioba­gionem alterius partis ad se assummere debeat, nec ad suam possessionariam porcionem collocare; preterea ad terciam par­tém causarum earum possessionariarum in requisicionibus lite­ralium eorum instrumentorum suscitandarum, ac aliarum ipsos tres filios ipsius magistri Philpus similiter et equaliter attin­gencium, dicta nobilis domina aunotatis Ladislao et Philpus maioribus filiis ipsius magistri Philpus expensam dare aut cum eisdem procuratorem suum ad execucionem earumdem causa­rum destinare teneantur. In predicto eciam dominico die eadem nobilis domina universa literalia instrumenta a dicto magistro Philpus domino suo apud ipsam derelicta, sepedictis Ladislao et Philpus coram aunotatis nobilibus et testimoniis dicti capituli Boznensis numerando dare debeat atque assi­AN.TOUKORT OKMÁNYTÁR. V. KÖTET. 35

Next

/
Oldalképek
Tartalom