Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

307. 1351. Nagyfalu, jul. 14. Baranya vármegye alispánja és szol­gabírói Siklósi Istvánnak bírói zálogul elfoglalt birtokát a pécsi káptalannak alzálogba adják. Nos magister Paulus comes de Barana, vices gerens do­mini Dominici bani de Machyo, et iudices nobilium eiusdem co­mitatus, ac magister Petrus literátus exactor iudiciorum comi­tis Thome iudicis curie domini regis . . memorie commenda­mus, quod quia possessionariam porcionem magistri Stephani filii Petri de Suklous, que sibi in eadem Suklous de possessi­onaria porcione condam Nicolai fratris sui filii scilicet predicti Petri in divisione devoluta exstiterat, per nos pro iudiciis et iudiciorum gravaminibus, in quibus predictus magister Ste­phanus filius Petri ordine iudiciario coram dicto comite Thoma iuxta tenorem registri sui iudicialis, contra magistros Theuteus, Nicolaum filium Ders et Ders filium eiusdem magistri Nicolai convictus fuisse repertus exstitit, meante (így) Chazar iuvene aule regie et Andrea filio Lorandi domini Dominici bani de Ma­cbyo hominibus, ad exigenda ipsa iudicia deputatis, occupatam et ipsi comiti Thome applicatam, nec idem magister Stepbanus nec eciam magister Paulus fráter suus, nec alii vicini et commetanei eorumdem quibus ad redimendum pertinebat, preter . . capi­tulum ecclesie Quinqueecclesiensis, cui eciam racione vicinita­tis et commetaneitatis ad redimendum pertinere dinoscebatur, pluries per nos moniti et inducti, ab' eodem comite Thoma et nobis redimere et de ipsis iudiciis satisfacere curarunt; ideo nos totam ipsam porcionem possessionariam prenominati ma­gistri Stephani de possessionaria porcione prenominati Nicolai fratris sui in dicta Suklous sibi devolutam, et per nos ut pre­mittitur pro iudiciis ipsius comitis Thome, in quibus prefatus magister Stephanus convictus fuerat occupatam, et ipsi comiti Thome applicatam, cum omnibus suis . . pertinenciis et iuri­bus, dicto capitulo Quinqueecclesiensi pro duodecim marcis denariorum latorum viennensium, quamlibet marcam cum sex pensis computando, quas idem capitulum pro iudiciis ipsius magistri Stephani nobis plene dedit et persolvit . . impignora­mus . . tali modo, quod quandocunque idem magister Stepha-

Next

/
Oldalképek
Tartalom