Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

liter astantem super eo, utrum ipse dicta duo privilegia eisdem Nicolao et Georgio . . ad servandum dedisset, quesivissemus, idem Cozmas allegavit in hunc modum, quod ipse dicta duo privilegia nunquam eisdem Nicolao et Georgio . . ad servan­dum . . tradidisset, sed dicta duo privilegia semper et omni tempore, a tempore eciam emanacionis earumdem, apud ipsum et generaciones suas, nec non apud predecessores ipsorum fuissent. . specialiter apud Donch patrem ipsius Dominici exti­tissent et nunc apud ipsum Dominicum haberentur, quia eciam iidem Nicolaus et Georgius . . nunquam in una linea genera­cionis cum ipso et aliis generacionibus suis extitissent, racione cuius ipsi predictas literas privilegiales conservare debuissent; demum cum eundem Nicolaum dictum Chynige vice iterata in sua et dicti Georgii fratris sui persona, super eo videlicet, qua racione mediante dicta duo privilegia non ipsos sed aliorum iura tangencia celando in scrinio suo prout prius affirmarant con­servassent, et per quem modum possessiones prefatas sepedicti Dominici filii Donch, Haripan Kezw et llechke vocatas, contra ipsius Dominici legitimas prohibiciones occupando detinuisset et nunc detineret quesivissemus, prefatus Nicolaus dictus Chy­nige pro se et sepedicto fratre suo nullám racionem efficacem super conservacione dictarum literarum ac detencione ipsarum possessionum valuit assignare, sed solum simplici verborum in­sinuacione dictas possessiones pro eo, quia ipsi una cum dicto Dominico in una linea generacionis forent et existerent, nec non ex eo quia predictus Cozmas easdem possessiones ipsis ad possidendum tradidisset, se et ipsum Georgium fratrem suum detinuisse et possedisse asseruit, quod tamen nullo evidenti do­cumento ut premittitur, potuit comprobare. Yerum quia predic­tus Nicolaus dictus Chynige . . in sua et dicti fratris sui persona, prescriptas (possessiones) Dominici filii Donch, Haripan Kezw et Rechke vocatas, tum racione huius, quia ipsi unacum sepe­fatis Dominico filio Donch et Cozma filio Herbordi in una linea generacionis forent et existerent, tum eciam pro eo, quia idem Cozmas possessiones predictas racione proximitatis et consan­guineitatis ipsis possidendas contulisset, se et ipsum Georgium fratrem suum solum simplicibus verborum prolacionibus, et non aliquo evidenti documento ut premittitur possedisse allegabat,

Next

/
Oldalképek
Tartalom