Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
N(icolauui) . . episcopum dicte ecclesie Agriensis dominum et prelatum nostrum pro tempore constituti . . Petro de Kesepnemti (....) de Perueyn ecclesiarum sacerdotibus . . Dicitur nobis in personis filiorum Leukus filii Pous et Herke filii Michaelis nobilium de Kendy, quod Johannes de Wyuar, altér Johannes de Scyna et Stephanus de Enyzke similiter rectores ecclesiarum, mandatum nostrum, imo verius dicti domini nostri episcopi, nuperrime super facto requisicionis cuiusdam quarte filialis et aliarum causarum per ipsos contra Johannem filium Pauli filii Marhardi de Zykzou iam diu motarum, ipsis mediantibus aliis literis nostris nuperrime iniuncturn, temeraria presumcione inducti, minimé exercere effectuique mancipare curavissent, et sic per talem dissimulacionem magnum preiudicium dictis actoribus irrogassent; et cum tales subditi, qui mandatum sui superioris non curant adimplere, non solum vicium ingratitudinis, verum eciam si clerici sunt, seutenciam excommunicacionis et omnem censuram ecclesiasticam incurrisse dignoscuntur eo facto, igitur volumus et vestre discrecioni firmo damus in precepto, quatenus statim receptis presentibus, eatis personaliter ad tres sacerdotes prenotatos, quos verbo ipsius domini nostri episcopi et nostro moneatis et alcius compellatis, ut ipsi una vobiscum dictum magistrum Johannem filium Pauli, si hactenus non denunciaverint, absque mora aliquali^excommunicatum debeant denunciare, familiamque et iobagiones suos ubilibet existentes, et specialiter in villa Zykzou, ab omnibus divinis prohibeant, statu et forma aliarum literarum nostrarum pridie eisdem destinatarum permanatis (így). Qui si vobis presentibus hec fecerint bene quidem, alioquin vos eosdem ab ingressu ecclesie tamquam excommunicatos prohibeatis, et insuper ad octavas diei medii Quadragesime in presenciam ipsius domini episcopi peremtorie et siue crastinacione evocare debeatis racionem pro tali negligencia, favore eciam vei dissimulacione reddituros; et aliud nec vos sub penis premissis facere presummatis in hac parte; posthec autem seriem ipsius evocacionis si necesse fuerit, in literis domini Nicolai sacerdotis de Popy vicearchidiaconi vei plebani de Cassa, nobis rescribi faciatis ANJOUKORI OKMÁNYTÁR. V. KÖTET. 28