Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

Andrea dicto Goor filio Nicolai de Terperi farnuli Nicolai . . episcopi domini et prelati nostri pro nobili domina consorte sua filia scilicet dicti Michaelis filii Zepud Anna vocata parte ab altéra coram nobis personaliter constitutis, per eundem Nicolaum propositum exstitit . . quod quia iidem Andreas et domina soror sua, sibi ope, opere, consilio et favore eomplacere, negocia quoque sua tempore et loco ad id opportunis suppor­tare studuissent, ob hoc ipse tunc pro liis et horum similibus, tum eciam ex eo quia annotata nobilis domina soror sua et suam propriam et porcionem Petri similiter fratris sui,/ que ex centum marcis grossorum compoti Cassiensis per Petrum filium Michaelis filii Gereneny ipsis et filiis Wekes ac Simoni filio Thome filii eiusdem Zepud pro expedicione quarte filialis quondam domine avie ipsorum coram domino Johanne archi­diacono de Borsod generalique in spiritualibus vicario dicti domini nostri episcopi ut dicebant persolvendisl totaliter sibi et pro se ipso recipere commisisset, rectam dimidietatem por­cionis sue possessionarie in possessione Genda nuncupata, in comitatu de Heweswywar prope fluvium Ticie uti refertur exi­stenti habite, que quidem possessio per annotatum Petrum filium Michaelis filii Gereneni sibi et dictis nepotibus Zepud consanguineis suis, similiter pro expedicione memorate quarte filialis data esset et perpetuata, cum universis utilitatibus et pertinenciis ipsius dimidietatis porcionis sue . . patronatu eccle­sie et dicto fluvio Ticie . . contulisset pretaxate nobili domine sorori sue et per eum (így) dicto Andree marito suo ac ipso­rum heredibus perennaliter possidendam . .[Qui quidem eciam Nicolaus ibidem coram nobis in adepcione tituli et iuris uni­versorum porcionum dicti Petri fratris sui, quas idem Petrus nuperrime similiter coram nobis annotatis domine sorori sue refertur contulisse, suum consensum prebuit et assensum do­mine prenotate; tali tamen condicione interposita, quod si dictam dominam sororem suam, quod deus avertat, absque here­dum solacio decedere contingeret, extunc ipsa dimidietas porcionis sue rursum in suum et heredum suorum dominium de pleno iure devolvi deberet; e converso vero idem magister Andreas vice et nomine ipsius domine coniugis sue prelibatas porciones ex dictis centum marcis prelibatis domine et Petro

Next

/
Oldalképek
Tartalom