Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

dénariorum viennensium, marcam quamlibet cum quatuor pensis computando, iuxta continenciam literarum capituli Po­soniensis patencium olim pignori obligassent, eidem Nicolao filio Mathie pro eadem pecunie quantitate videlicet quatuor­decim marcarum plene ut asseruisset et integraliter ab eodem Nicolao filio Mathie receptis, similiter confessi fuissent se im­pignorasse reclimeudam dum possent ab eodem, et medio tem­pore eidem expediendam; insuper idem Nicolaus filius Mathie adiecerat eo modo, quod unam aliam particulam terre ibidem nomine terre ad dictam possessionem Apey pertinentis, que tamen ad suam possessionem Moytuh vocatam et non ad dictam Apey attineret, occupare officialis dicti domini palatini inten­disset. Quibus perceptis, cum nos partibus volentibus per regios et capituli Posoniensis homines in octavis Purificacionis beate virginis in predicto anno preteritis, partibus vei earuin procu­ratoribus presentibus, metas dictarum possessionum parcium in quibus sese attingunt, vicinis et commetaneis suis convocatis, iuxta cursus suos veros et antiquos debito modo et ordinc perambulari, et secundum ipsos cursus metarum in eo utrum predicta particula terre, quam dictus Nicolaus filius Mathie de possessione Moytuh predicta officialem ipsius domini pala­tini occupare intendisse dicebat, ad eandem Maytuh vei Apey predictam attinuerit et attineat, seu inter cursus metarum eiusdem possessionis Maytuh aut dicte possessionis Apey ex­stiterit et existat, conscienciose habito deo pre oculis revidendo verissime considerari veritatem et perpendi, ac demum pre­dictas particulas terre litigiosas ambas regali mensura men­surando vei visu considerando, secundum regni consuetudinem estimari, ac tocius facti seriem ad octavum diem in literis ipsius capituli Posoniensis per partes nobis reportari commi­sissemus; tandem ipso termino reportacionis seriei adveniente, eodem domino palatino personaliter astante, prefatus Nicolaus filius Mathie pro se personaliter et pro eisdem fratribus suis cum procuratoriis literis . . comparendo, exhibuerat nobis literas dicti capituli Posoniensis continentes, quod Andych de Ogya et Matheus de Kapuina liomines regii, presentibus ma­gistro Paulo canonico et Nicolao capellano testimoniis dicti capituli Posoniensis, in dicto termino prefatis vicinis et com-

Next

/
Oldalképek
Tartalom