Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
uicha apuci ecclesiam sancti Michaelis, super facto cuius terre in duello iidem contra Michaelem filium Andree processissent coram ipso, in quo consecuti fuissent victoriam favente deo, statuisset prout ipsorum ius ipsis Demetrio Damiano et suis fratribus predictis perpetuo possidendam. Preterea quarta predictarum literarum conventus de Thuroch esse apparens et nec annum nec diem sue date habens, finxisset ipsum conventum Thome comiti de Zolum taliter rescripsisse, ut Damianus et Mathias predicti scilicet utraque pars super quandam terram ad duo aratra sufficientem, que in eadem litera nominatim non fuisset explicata, produxissent testes, qui omnino viva voce dixissent, quod post tartaros et post mortem eiusdem Damiani, ipsum dictus Mathias ab eadem terra expulisset. Quibus quidem literis revisis, prescripti Micbael et pro eo Joannes Mvklen Demetrius Z(. .)pka, Paulus, altér Paulus Joannes Nicolaus et Micbael, prefatos Damianum et Demetrium, Martinum et Zelyn filios Yoyteb priores predecessores eorum fuisse et prefatam terram Zorouycha prefatarum quatuor literarum vigoribus mediantibus se possedisse allegassent; cum autem ipse comes Thomas ipsos (....) super eo, utrum ipsi plura instrumenta super facto eiusdem terre Zorouycha nominate haberent vei ne, consveto more iudiciario triuis vicibus interrogasset, predicti rustici plura instrumenta super facto eiusdem terre se non habere asseruissent. Ipse quidem comes Thomas consideratis premissis et pensatis buius cause circumstanciis, licet tunc in eadem congregacione in premissis finem debitum facere potuisset, tamen ne in iudicio faciendo festinus főre consideraretur, discussionem premissorum ab illa congregacione in curiam regiam transtulisset. Tandemdum simul cum magnificis viris Nicolao palatino, Thoma filio Petri comite de Lypto et de Keres, Nicolao dicto Treutel condam Posoniensi et Johanne olim de dicta Thuroch comitibus, Nicolao prothonotario ( ) palatini et aliis multis nobilibus regni tribunal iudiciale in octavis beati Georgii martiris in dicta curia regia consedisset, prescriptis quatuor literis per ipsos rusticos presentatis in specie diligenter revisis, quia predicte due litere clause et capite nullius sigilli signate sigilla premisso modo in tantűm destructa babuissent, ut (. . . .) litera et sculptura preter