Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

filialem redimere recusavit, perpetuando dominabus supradi­ctis. prout in literis eiusdem iudicis curie regie vidimus conti­neri; ipse autem sepedictam quartam filialem predictarum dominarurn et per mortem earumdem ad ipsum modo premisso devolutam metis infrascriptis distinetam . . eidem magistro Abrahe et per eum suis heredibus . . pro sexaginta marcis, marcam quamlibet quatuor florenis numerando, et pro porcione possessionaria eiusdem magistri Abrahe in possessione Faas habita valoris quadraginta marcarum et sic pro predictis cen­tum marcis ad redimendum . . tradidisset, iure perpetuo . . possidendam . . ipseque magister Abraham pro se eandem quartam filialem . . redemit coram nobis, renuncians idem Nicolaus omni iuri et proprietati, quod vei quam habebat in quarta filiali supradicta in universis possessionariis porcioni­bus Mortunus avi sui prenotati; e converso autem idem ma­gister Abraham predictam possessionariam porcionem suam in possessione Faas habitam, cum omnibus . . pertinenciis eius­dem universis ipsum precise contingentem et separatim a por­cionibus filiorum Thome et Johannis filii Johannis, eidem Ni­colao filio Pauli .de Harang dedisset . . iure perpetuo possi­dendam . . ita tamen, quod quandam terram seu locum ses­sionis Lazlotiuisse vocatam, necnon silvam Zulgaerdey dictam, inter se communi usui deputarunt, et quia in omnibus posses­sionibus infranominatis solum quarta pars predictum Mortu­nus contingebat, ideo quartam partém quarte partis ipsis do­minabus cedentem et pro centum marcis estimatam, ut in literis nostris rescripcionalibus et iudicis curie regie iudiciarium pro­cessum eiusdem diffuse continentibus conspeximus iis metis tantummodo locorum sessionalium distinetam, idem Nicolaus filius Pauli prefato magistro Abrahe modo premisso perpetua­vit coram nobis: nam primo in possessione Magur incipiendo a parte meridionali a quadam meta terrea distingente porcionem ipsius Mortunus a porcione filiorum Tbome versus Crisium ad partém occidentalem usque quandam novam metam; liinc transeundo usque fluvium Crisii particula locorum sessiona­lium cum medietate molendini quarta filialis exstiterat domi­narum predictarum; deinde in possessione Fys vocata quidam fundus a parte septemtrionali meta terrea ab una parte, ex

Next

/
Oldalképek
Tartalom