Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

viri domini Nicolai . . palatini . . in crastino festi Epiphania­rum domini proxime preteriti, Lack filius Petri de Bosafalva de comitatu Scepusiensi ab una, item Matheus filius Johannis de Jep et Johannes filius Nicolai de Barcza parte ab altéra ad nos accedere, et predictus Lack universas literas apud se requisicione et reoptencione possessionarie porcionis eosdem Matheum et Jobannem iure materno contingentis in Bosa­folua predicta habitas et emanari procuratas coram nobis exhibere, nobisque unacum aliis probis viris visis eisdem literis decernentibus expensas factas per Lack predictum in requisi­cione possessionarie porcionis prenotate, prenominati Matheus et Johannes de eisdem expensis quoad porcionem eorum pro­priam, eidem Lack satisfaccionem impendere debuissent eo modo, quod quandocunque iidem Matheus et Johannes cum hominibus domini regis vei dicti palatini ad predictam posses­sionem porcionariam legitime introire voluerint, extunc ipse Lack contradiccione eis nullatenus possit obviare; crastino tandem predicto occurrente, et eodem Lack pro se, pro dicto vero Matheo filio Johannis Lucachio filio Iwan cum procura­toriis literis eiusdem . . palatini, pro Johanne autem filio Ni­colai Mykow filio Nicolai eiusdem fratri suo uterino persona­liter comparentibus, declaracionem dictarum expensarum se­cundum continenciam earumdem literarum . . palatini fieri debendam, in eodem statu, aliis negociis ecclesie nostreprepediti, volentibus partibus premissis, ad octavas festi nativitatis beati Johannis Baptiste proxime venturas . . prorogamus eo modo, quod in dictis octavis omnia in eisdem literis . . palatini con­tenta tam eedem partes quam nos adimplere debeamus, et nihilominus quandocunque infra octavas predictas vei post,iidem Johannes et Matheus modo premisso ad dictam possessiona­riam porcionem introire voluerint, idem Lack et filii sui con­tradiccione nullatenus eidem possint obviare, quecunque autem parcium premissa adimplere non curaverit, contra aliam partém in decem marcis numeri Scepusiensis fore convicta censeretur; voluit eciam Lack prenotatus, ut si ipse vei filii sui eisdem Matheo vei Johanni in introicione eiusdem posses­sionarie porcionis contradiccionis obstaculo obviaverint, extunc in decem marcis numeri predicti fore convictus censeretur eo

Next

/
Oldalképek
Tartalom