Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

9. 1347. mart. 1. Az egri káptalan előtt Dobi Dorog fia Lörincz fia István, Dózsa nádor fiaival kibékül, és Téglás nevü Szabolcs vármegyei s Túr-Sámson nevü Bihar vármegyei birtokokat ötven márkáért ezeknek átengedi. Nos capitulum ecclesie Agriensis significamus . . quod magistro Stephano filio Laurencii filii Dorogli de Doby unacum Dorogh filio suo pro se et pro Petro ut dicebant adolescente altero filio et fratre ipsorum . . ex ima, et magistro Paulo filio quondam Douse palatini similiter pro se et pro magistro Jacobo fratre suo uterino . . parte ab altéra coram nobis per­sonaliter constitutis, per eosdem magistrum Stephanum et Do­rogh filium suum . propositum exstitit . . quod licet ex causis diversis que inter ipsos contigissent usquemodo, specialiterque racione possessionis Teglas vocate et porcionis possessionarie Tursamson nuncupate a multis temporibus retroactis bucusque lis et contencio mota fuisset inter ipsos et exorta, et pro quibus eciam ipsi in presencia . . Nicolai . . palatini diucius in causa processissent; tandem tamen ut omnis litis . . matéria de me­dio ipsorum radicitus evelleretur . . interveniente eciam ordi­nacione . . proborum virorum nobilium proximorum et com­provincialium suorum, taliter inter se concordassent . . quod predicti magistri Stephanus et Dorogh ac Petrus filii sui, predictam possessionem Teglas totalem in comitatu de Zabolcb, annotatamque porcionem possessionariam Tursamson in comi­tatu Bikoriensi existentes, que quidem porcio Tursamson ab olim bactenus apud manus predecessorimi eorumdem Jacobi et Pauli magistrorum et per consequens sub dominio ipsorum babita exstitisset . . per eosdem salvis iuribus Corrardi et Keled filiorum Nicolai filii eiusdem Dorogh in eadem perma­nentibus, cum omnibus . . pertinenciis earumdem, omni liti et accioni ipsorum .. prius renunciantes, remisissent reliquissent et prorsus ac per omnia perpetuassent . . pretactis Jacobo et Paulo magistris ac eorum heredibus possidendas . . tali obli­gacione interposita . . quod si ipsi . . memoratos Jacobum et Paulum magistros ac ipsorum heredes a dicto Petro filio et

Next

/
Oldalképek
Tartalom