Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
septem grossis porcionem estimassent, quarum summa decem et octo marcas cum dimidia compoti Cassensis complere dinoscerentur. Et prefata testimonia nostra similiter personaliter coram nobis comparentes, premissa sic, sicut idem homo vester, nobis consequenter affirmarunt. Retulerunt eciam vester et noster homines prenotati, quod in dicta possessione Wasaroskallou circa loca sessionalia unus locus Laurencii filii Benk ( ) relicta Andree carnificis et Mark sartoris, item in Toutkkallou unus locus sessionalis scilicet Nicolai dicti Marchus hospitis, in possessione Philep duo loca circa metas Stephani íilii Stephani adiacencia, in possessione Bogus unus locus a meta Gerges, in possessione Azlar sessio Pauli filii Mathius, in possessione Gyoman sessio Stephani dicti Nogh, in possessione Lek duo loca sessionalia unus habitabilis et altér deserta, cessissent in porcionem Andree supradicti, sed tamen super prelibatis tribus bospitibus vester et nostri homines discordassent in statucione prenotata, qui homines nostri minus quam tria hospicia, sed homo vester largo mod o tria hospicia eidem Andree cedere debere contradictorie allegassent. Dátum feria secunda proxima ante diem medii Quadragesime supradictam. anno domini M° CCC° XL° nono. Zárlatán pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 197. 32. dipl. oszt. 4032. Közli : Kovács N. 138. 1349. mart. 16. Miklós pécsváradi apát, Kelemenfia Gergely pécsváradi polgárnak egy üres malomhelyet ajándékoz. Nos Nicolaus . . abbas monasterii Waradiensis et loci eiusdem conventus, memorie commendamus . . quod Gregorius filius Kelemen magni de civita,te Waradiensi ad nostram personaliter accedendo presenciam, nobis humiliter significare curavit, quod quendam locum pro molendino aptum in medio terrarum suarum arabilium titulo emcionis ipsum contingencium, infra duo molendina communia eiusdem Gregorii et